Latin
202
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 202-2
Unproofread scanNot analysed yet
Verissimè autem Aristoteles: Distinctio partium non, ut quidam opito. nantur, propterea fit, quia simile suapte naturâ ad simile fertur: nam praeter alias multas, quas ratio ista habet difficultates, accidet, ut quaevis pars similaris seorsum creetur. Verbi gratiâ, ossa per se, &nervi, &carnes; si quis eam caussam approbet. At verò, alimentum omnium partium commune est, &similare, quale in ovo albumen cernitur; non autem heterogeneum, &ex diversis partibus compositum.