Latin
204
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 204
Unproofread scanNot analysed yet
Gignuntur, inquit, post principium (nempe, post cor) interiora, prius, quàm exteriora; superiora priùs, quàm inferiora; partium enim superiorum gratiâ, inferiora sunt, ut instrumenta; exemplo seminum plantarum, quae priùs mittunt radices, quàm ramos. Natura autem, in generatione, eo ordine non utitur; neque exemplum illud est perpetuae veritatis. Nam in fabis, ciceribus, caeterisque leguminibus; in glandibus item, &frumento; perspicuè constat, simul caulem sursum, &radices deorsum, ex eodem germine pullulascere. Et cepae quidem, aliaeque bulbosae plantae, sursum priùs, quàm deorsum, progerminant. Porrò aliam ordinis hujus caussam adnectit: scil. Cùm natura nibil supervacaneum, nihil frustra facere soleat; constat, nec prius, neque voderius, quàm usus exigat, ab ea effici quicquam. Nimirum, partes illae priùs generantur, quarum usus sive functio priùs requiritur: nonnullae etiam priùs inchoantur, quòd longiore tempore iis perficiendis opus sit; ut ita simul cum aliis, quae citiùs maturantur, ad partum paratae sint. Quema modum nempe coquus fercula in coenam praeparaturus, quae (prae duritie sui) coctionis sunt difficilioris, aut suavem tardamque magis ebullitionem desiderant; ea foco prius admovet: quae autem citiùs, &minore calore praeparantur, posteriùs aggreditur: illa etiam, quae in primâ mensa apponenda sunt, primò apparat; quae in secunda, ultimo. Ità similiter natura, in generatione animalium, partes humidas, molles, &carnosas (utpote quae brevi coquantur, &formentur) serò distinguit: duras autem, &concretas, (ut ossa) quia largam evaporationem, &exsiccationem postulant, diuque earum materia incocta manet, initio statim adoritur. Nam &in cerebro, inquit, eodem evenit modo, ut primum praehumidum, multumque sit; mox humore efflato, concoctoque, corporatur magis, subsiditque &cerebrum, &magnitudo oculorum. Principio igitur caput praegrande (respectu corporis reliqui, quod mole suâ longè exsuperat) propter cerebrum; oculi grandes, propter humorem in ipsis contentum, apparent. Vltimi vero perficiuntur, quoniam cerebrum quoque aegre consistit. Serò enim à frigiditate, humiditateque vendicatur, in omnibus quidem, sed praecipuè in homine. Nam &sinciput inter ossa ultimum confirmatur; jam enim, cùm partus in lucem venit, molle hoc infantis os est. Aliam insuper rationem addit; quòd partes nempe ex diversa materia effingantur. Nobilissima quaeque pars, inquit, &potissimi principii particeps, ex concocto, sincerissimo, primoque alimento gignitur: reliquae necessariae, ac illarum gratia instituendae, ex deteriore, &reliquiis, excrementisque.