Latin
203
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 203
Unproofread scanNot analysed yet
Ideoque, quod diximus de materia partium, ex qua fiunt; idem quoque de illa statuendum est, ex qua augentur: nempe, ex illa nutrimentum sumere; in qua partes omnes potentiâ quidem insunt, actu verò nullae. Quemadmodum ex eadem pluviâ incrementum capiunt omnis generis plantae: quia aqua, quae potentiâ similis erat omnibus, fit jam actu similis, postquam in earum substantiam transmutata fuit. Tum verò amarescit in ruta, acrescit in sinapi, dulcescit in glycyrrhiza, &similiter in reliquis. Explicat porrò, quaenam partes prae aliis generentur: idque, ratione à secundo Fabricii fundamento non alienâ. Id, inquit, cujus caussâ, &quod ejus caussâ, differunt: &alterum gencratione, alterum essentiâ prius est. Nempe, finis prior est naturâ &essentiâ, quàm id quod finis gratiâ sit; quod autem finis gratiâ sit, generatione prius sit oportet. Eoque argumento, Fabricius rectè infert, Partes illas omnes priùs generari, quae vegetativae animae inserviunt, quàm quae sensitivae: quoniam illa huic subordinata est. Postea, differentiam eorum, quae alicujus gratiâ fieri dicuntur, subjungit; Quaedam scil. à natura finis gratiâ instituta esse, quia ea finis consequitur: quaedam verò, quia instrumenta sunt, quibus finis utitur. Illa, genitalia appellat; haec autem, instrumentalia. Finis enim, inquit, quorundam posterior, quorundam prior iis, quae eorum caussae sunt. Nam &generans ipsum, &id, quo ad generationem utitur, priùs existant oportet, quàm id, quod ex iis generatur. Ideoque partes, vegetativae animae inservientes, priores sunt partibus sensui ac motui ministris. Partes autem motui &sensibus dicatae, sensitivâ &motivâ facultatibus posteriores sunt; utpote instrumentales, quibus facultas sensitiva &moti va utitur. Quippe ex naturae lege est, ut nullae partes aut instrumenta constituantur, priusquam eorum sit aliquis usus; &facultas praesens adsit, quae iis utatur. Ità nec oculus, nec motiva organa exstruuntur; nisi fabricato priùs cerebro, aut facultate praeexissente, quae videat, aut moveat. Similiter, quoniam vesiculae pulsantes (tanquam instrumenta sanguinis motui ministrant; simulque tota cordis constitutio &fabrica (quemadmodum in libello de motu sanguinis, diximus) instrumentalis est; (scil. ut sanguis per omnia corporis loca in gyrum perpetuum agatur;) videtur sanguis, tum generatione, tum naturâ &essentiâ, corde prius exiffere. Hoc enim ille utitur, cen instrumento; idemque insuper genuit, &per arteriam coronalem etiamnum nutrit, illique calorem, spiritum, ac vitam elargitur. Quomodo autem, ex observationibus anatomicis, universalis haec Aristotelis regula, de partium prioritate, vera appareat; posteriùs dicemus. Interea temporis, quo pacto, secundùm hanc regulam, ipsemet caussas prioritatis (ut ita loquar) in generatione, sufficienter deducat, jam videbimus.