Latin
206
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 206
Unproofread scanNot analysed yet
Ac propterea, in generatione quorundam animalium, non idem semper ordo est; sed alius, aliusque; in quibusdam quoque, nullus; sed omnes partes simul &incipiunt, &perficiuntur; nempe per metamorphosin, ut pridem diximus. Hinc denique accidit, ut pars primogenita sit ejusmodi, in qua tum principium insit, tum finis; tum id cujus gratiâ omnia fiunt (nempe, anima;) tum id, quod est ejus caussa potissimùm, &genitale. Cor itaque sive, nostro arbitratu, sanguis) est prima animae sedes, fons vitae &focus perennis, calor genitalis, ipsumque adeò calidum innatum; primum partium suarum omnium instrumentalium efficiens, animamque pro fine sortitum, quae illis omnibus, ceu instrumentis, utatur. Cor, inquam, est, (ex sententia Aristotelis) cujus caussa partes cunctae in animalibus fabricantur; idemque earum omnium principium simul, &opifex existit. De ordine partium in generatione, ut ex observationibus constat. Exercitatio 55. Tetandem sententiam nostram, de partium ordine proponaamus, sicut eum ex variis nostris observationibus collegimus; visum est, totum generationis negotium (idque in omnibus animalibus) in duas fabricas dispescere. Quarum prima est ovi; conceptûs nempe &seminis, vel ejus, quicquid sit, quod (in sponte nascentibus) semini proportione respondet; sive calidi nativi coelestis in humido primogenio, cum Fernelio; sive, cum Aristotele, vitalis caloris in humore comprehensi, nomine veniat. Conceptus enim (ut diximus) in viviparis, analogus est semini &fructui plantarum; quemadmodum &ovum, in oviparis; in sponte nascenC c 2 De generationis ordine, ex observatione nostram. nascentibus, vermis; vel bulla aliqua conclusae humiditatis calore vitali praegnantis. Quibus omnibus idem inest, unde verè semina dicantur: nempe, ex quo, &à quo (tanquam materiâ, opifice, &organo priùs existente) omne animal primò fit, &nascitur. Altera verò fabrica, est foetus ex semine, seu conceptu geniti. Quippe, &materia, &caussa movens atque efficiens, instrumentaque operationi necessaria, priùs sint oportet, quàm operis quicquam inchoatum fuerit.