Latin
207
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 207
Unproofread scanNot analysed yet
Ovi fabricam jampridem vidimus: ista autem foetûs, (quatenus ex dissectionibus observare licuit,) in animalibus praesertim perfectioribus &sanguineis, quatuor potissimùm gradibus, sive processibus perficitur: quos, pro vario generationis tempore, in totidem ordines redigemus; idemque, quod in ovo conspicitur, in omni pariter conceptu atque semine inesse demonstrabimus. Primus processus est partis primogenitae, &genitalis; sanguinis scilicet cum suis conceptaculis, sive mavis, cordis cum suis venis. Atque haec pars, duobus praecipuè caussis, primò gignitur; tum quia est pars principalis, quae caeteris omnibus, ceu instrumentis, utitur; cujusque gratia reliquae partes factae videntur: tum etiam, quia est pars praecipua genitalis, caeterarum origo, &autor. Pars, inquam, in qua tum principium unde motus, tum finis sit; idem, pater, &rex. In hujus primae partis generatione (quae quarto die in ovo perficitur) quanquam ordinem aliquem observare non potui; quòd omnes ejus particulae (sanguis nempe, venae, &vesicula pulsans simul appareant; crediderim tamen (ut dixi) sanguinem priùs inesse, quam pulsum; &eundem propterea, ex naturae lege, priorem esse suis conceptaculis, venis scilicet. Cordis enim substantia &fabrica, (nempe conus, cum ventriculis, &auriculis) ut diu postea cum visceribus aliis generatur; ita quoque in eorundem classe (tertiâ scilicet) recenseri debet. In hac constructione, venae priùs, quàm arteriae, sunt conspicuae: saltem, quantùm nobis observare licuit. Processus secundus, qui post quartum diem incipit, est primi cujusdam concrementi, quod ego vermiculum, seu galbam dixerim; (vitam enim, &motum galbae obscurum prae se fert:) idque, prout in mucosam substantiam coalescit, in duas partes dividitur; quarum major &superior, conglobata, atque in tres vesiculas distincta conspicitur, cerebri nempe, cerebelli, &alterutrius oculi: minor autem (carinam referens) venae cavae superoritur, &secundum illius ductum protenditur. In capitis fabricâ, oculi primùm discernuntur: mox apex albus, pro De generationis ordine, ex observatione nostra. pro rostro, eminet; &,circunsiccescente uligine, membranâ obducitur. Reliqui quoque corporis adumbratio eodem tempore succedit. Primò, super carinam, quasi navis latera assurgere videntur; similari quidem ab initio consistentiâ, postea verò lineae albissimae costarum ductum indicant. Deinde, membra motoria, pedes scil. &alae exoriuntur: tandemque, carina, atque artus ei adnascentes, in mulculos, ossa, &articulos distinguuntur.