Latin
211
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 211
Unproofread scanNot analysed yet
Secundo mense, ovum ejusmodi (sed majus) saepe conspexi cum abortûs indiciis rejectum, lochiis scilicet ichorosis: idemque, aliquando integrum; aliquando ruptum, thrombis sanguineis opertum. Intus laeve erat, &lubricum; sanguine foris adhaerente: eademque formâ, quâ prior, comparuit. In horum rejectorum quibusdam, foetum inveni; in aliquibus, nullum. Foetus ille longitudine quidem unguem digiti minimi, formâ verò ranulam referebat, praeterquam quòd magno capite, &pedibus brevissimis esset; instar gyrinorum, mense Junio, cum artus primùm pullulant, caudam amittunt, &ranae imaginem induunt. Tota ejus substantia alba, adeoque mollis, &mucilaginosa apparuit; ut, nisi aquae limpidae inditam, manibus tractare non potuerim. Facies eadem erat, quae aliorum animalium, canis nempe, vel felis; sine labiis, largoque oris rictu ad aures usque patente. Pleraeque mulieres, quarum conceptus (instar ovi subventanei: irritus &fine foetu est, tertio mense aportiunt. Ejus aetatis aborsum saepe dissecui (ad ovi anserini magnitudinem) cui inerat foetus, omnibus suis partibus distinctus; rudi tamen formâ. Apparebant quidem caput, oculi, atque artus; musculi verò indistincti erant; ossa nulla, sed eorum loco lineamenta quaedam alba, &veluti cartilagines molliores: cordis substantia albissima, cum duobus paris magnitudinis &crassitiei ventriculis, &bicipiti cono; (parvos nucleos gemellos diceres:) jecur valdè exiguum, atque idem album. Toto hoc temporis spatio (trimestri scilicet) vix quicquam placentae, sive hepatis uterini, conspicitur. In omnibus hujusmodi conceptibus, (quos quidem viderim) membranam ambientem ingenti aquosae substantiae copiâ repletam deprehendi: in quamatans embryo, tam exiguâ corporis mole est, ratione loci in quo degit; adeoque longo ac flexuoso umbilico gaudet; ut aquam illam, nullo modo sudorem, vel urinam, dici oportere; sed potiùs (instar colliquamenti, in ovo) pro nutrimento à natura constitutam esse, sit verisimile. Nullum enim indicium reperire licuit, quo conceptum illum, sive ovum, utero adhuc connexum fuisse, crederem: solummodo parte ovi hujus obtusiore, externa De ordine partium, ex observatione nostra.