Latin
212
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 212
Unproofread scanNot analysed yet
terna superficies rugosior, crassiorque apparuit; tanquam placentae jam futurae rudimentum. Porrò, conceptus isti mihi videbantur, quasi ova quaedam, quae intra uterum solùm foverentur, propriaque indole (instar ovi in utero gallinaceo) augerentur. Quarto autem mense, mirum dictu quantùm foetus accreverit! jam enim à pellicis longitudine, ad spithamae amplitudinem auctus est: membra quoque omnia distincta apparent, &sanguine tinguntur; artuum musculi, &ossa discernuntur; unguium etiam vestigia conspicua sunt; seque ipsum validè movere embryo incipit. Caput tamen praegrande est; facies, sine labiis, buccis, &naso; rictus oris ingens, cujus medium lingua occupat; oculi parvi, sine palpebris; membrana, frontis medium, totumque verticem operiens, nondum cartilaginea, nedum ossea evadit; occiput verò duriusculum, &quasi cartilaginosum, calvariae soliditatem jam inceptam indicat. Genitalia quidem comparebant, verùm testiculi intra abdom n(ubi foemellis uterus) locabantur, manente scroto inani. Muliebria imperfecta visebantur; uterusque cum suis tubulis, formam uteri agnini bicornem referebat. Placenta nunc auctior, uteroque affixa, conceptûs ferè medium comprehendebat; mihique videbatur, quasi carnosa uteri excrescentia, seu fungus: adeò, in toto ambitu, pars ejus gibba, utero jam crassiori reddito firmiter adnascebatur. In hanc ramuli umbilicales (ceu radices in terram) spargebantur: eaque mediante, conceptus nunc primùm utero adnectebatur. Cerebrum amplum &fluidum, coagulum referebat, venis majusculis refertum. Cordis ventriculi ambo ejusdem magnitudinis, eorumque parietes aequaliter crassi. In pectoris regione intra costas, tria loca concava, nec multùm inaequalia visa sunt; quorum infimum, pulmones sanguinolenti, similique cum jecore &renibus colore, possidebant: medium, cor &pericardium occupabant: superiorem verò partem glandula (quam thymum dicimus) praegrandis complebat. In ventriculo, chylus reperiebatur; non absimili substantiâ, ab aqua, in qua natat. Inerat quoque coagulum album, simile strigmentis illis albis &mucosis, quae obstetrix in recens natis (è cutis praesertim plicis) statim à partu abluit. In superioribus intestinis, excrementi, vel chyli aliquid: in inferioribus, papaverculum. In vesica, urina reperiebatur; sicus &bilis, in veficula ei destinatâ. Intestinum coecum (perinde ac in adultis) quasi coli appendiculum vacuum erat, &superfluum; non autem, ut in aliis animalibus (nempe, porco, equo, lepore) tanquam alter ventriculus. Omentum, ceu velamentum, aut nebula tenuissima ac transparens, super Renes intestina omnia fluitabat.