Latin
216
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 216
Unproofread scanNot analysed yet
Eodemque modo generantur, tam ea, quae sponte oriri dicuntur, &materiam suam primam, primave exordia à putredine, coeno, rore, excrementis, vel partibus stirpium, aut animalium, casu fortuitove nanciscuntur; quàm illa, quae ex semine animalium congenerum proveniunt. Quippe omnibus viventibus id commune est, ut ex semine, ceu ovo, originem ducant: sive semen illud ex aliis ejusdem speciei procedat, sive casu aliunde adveniat. Quod enim in arte aliquando usu venit, id idem quoque in natura contingit: nempe, ut eadem casu sive fortuito eveniant, quae aliàs ab arte efficiuntur: cujus rei Metaph. (apud Arist.) exemplum, est sanitas. Similiterque se habet generatio (quatenus ex semine) quorumlibet animalium; sive semen eorum casu adsit, sive ab agente univoco ejusdemque generis proveniat. Quippe etiam in semine fortuito, inest principium generationis motivum, quod ex se &per seipsum procreet; idemque, quod in animalium congenerum semine reperitur; potens scil. animal efformare. Verùm de his postea uberius. Ex dictis autem, paradoxa quaedam expendenda veniunt. Cùm enim in ovo macula priùs dilatetur; colliquamentum concoquatur, &praeparetur; plurimaque alia (non sine providentia) ad pulli formationem &incrementum instituantur; antequam quippiam pulli, vel ipsa primogenita ejus particula appareat: quidni utique credamus calorem innatum, animamque pulli vegetativam, ante pullum ipsum existere? Quid enim aliud effectus, atque operationes vitae producat, quàm illarum caussa &principium efficiens? calor nempe, &facultas animae vegetativae. Ideoque, non videtur anima esse actus corporis organici vitam habentis in potentia: talem enim actum, formam pulli censemus. Cui autem alii, quàm ipsi pullo, formam inesse putemus aut animam? nisi formas separatas esse dicamus, aut metempsychosin aliquam concedamus. Hoc autem manifestissimè apparet, ubi idem animal successione formarum (ut ait Arist.) vivit: ex. gr. eruca, chrysalis, papilio. Idem enim esse principium efficiens, nutriens, &conservans, in singulis his (licet sub diversis formis) necesse est: nisi aliam animam in puero, in adolescente aliam, aliamque in sene constituamus: aut eandem formam erucae &necydali, ac papilionis &bombycis, affirmemus. Quâ de re Aristoteles accuratè scripsit; &nos postea Hist. an. pleniùs dicemus. Videtur praeterea paradoxon, Sanguinem fieri &moveri, spiri- &de genulla organa sanguifica, vel motiva an. l. 3. c. 9. tuque vitali imbui; antequam exstiterint.