Latin
215
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 215
Unproofread scanNot analysed yet
Gallus noster gallinaceus (bellator egregius) quamprimum viribus, generandique facultate pollet; calcaribus insignitur; &crista, plumisque decoratur; quibus foeminas suas ad veneris obsequium pelliciat; &cum aliis maribus, non quidem inanis gloriolae aucupio, sed pro generis sui perpetuitate decertet: nempe, ut qui se suosque defendere meliùs possit, idem quoque caeteris ad speciei propagationem praeferatur. Siquidem cuncta animalia, quae armis instructa, &belligera prae caeteris observamus, vel ob foetûs tutelam, aut latibula, aut victum, sed potissimùm foeminas possidendi gratia (idque generationis ergô) digladiantur: eademque victa ut pompam fastumque dimittunt, ita simul de foeminarum possessione decedunt; abjectoque animo, prae moerore torpent: victor autem, foeminarum praedâ potitus exsultat, victoriae gloriâ jactabundus. Neque est adscititius, aut paucorum dierum hic ornatus; sed perennis, &naturae muneri debetur: quae non modò animalibus (&praesertim avibus) pingendis studiosa cernitur, sed &ipsos flores herbasque mirâ colorum varietate exornat. Paradoxa quaedam, &problemata, circa hanc rem pensitanda. Exercitatio 56. TIActenus de generationis ordine, à nobis dictum est: unde apAparuit differentia eorum, quae per metamorphosin, ab iis, quae per epigenesin procreantur: item eorum, quae ex verme oriri dicuntur ab illis, quae ex ovo. haec enim ex materiae praeparatae parte corporantur, nutriuntur verò &augentur ex reliqua; illa autem corporantur ex tota materiâ: haec simul augentur &formantur, ac post ortum quoque incrementum sumunt &adolescunt; illa primùm augentur, &ex eruca crescunt in aureliam, deinde formantur &consummata nascuntur animalia, ut papiliones, bombyces, &id genus alia. Ideoque Aristoteles (annotante Fabricio) ut duplicem quodammodo ovi naturam, duplexque ovium in hoc genere constituit; ita duplicem ponit actionem, genitumque animal duplex. Etenim (inquit) ex primis ovis, quae primordia generationis sunt, vermis perpetuo gignitur: nimirum ex ovis muscarum, formicarum, apum, bombycum &c. in quibus quid fluidum continetur, &ex eo fluido toto vermis nascitur. ex secundis verò ovis, quae ab ipsomet verme fabricantur, papiliones gignuntur &exeunt; scilicet animal volatile, quod in putamine, seu folliculo, seu oro, continetur &concluditur, abruptoque folliculo exit; ut de locustarum ovis Aristoteles prodit. De hist. an. Denique, haec successione partium perficiuntur; illa vero (nempe quae per metamorphosin fiunt) simul integra formantur.