Latin
219
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 219
Unproofread scanNot analysed yet
Erat tamen in cute, quod discerneret; quippe eodem loco, ubi venenata punctio contigerat, subitò sese in tuberculum contraxit, induitque mox ruborem, calorem, atque inflammationem; tanquam ad pugnam, &nocentis mali expugnationem, se roboraret, &accingeret. Matricis laesiones, nempe contorsio, decubitus, prolapsus, ascensus, &suffocatio, aliaque incommoda &irritamenta, à cerebro, sive sensu communi non dependent; nec tamen citra omnem sensum evenire ea, existimandum est. Quicquid enim sensûs planè expers est, non videtur ullo modo irritari, aut ad motum, actionesque aliquas edendas, excitari posse. Nec certè alio indicio, animatum quid &sentiens, à mortuo, sensuque carente internoscimus, quàm per motum à re aliquà irritante excitatum, qui sensum continuò &sequitur, &arguit. Verùm de hac re ampliùs, ubi de actionibus &usu cerebri agitur, disputare aequum est. Priscorum autem virorum, &antiquitatis ipsius reverentia nos monet, ut, quantùm veritas patitur, illorum dogmata tueamur. Neque enim decet eorum opera &statuta temerè despicere, aut floccifacere; quorum praelatâ face, ad Philosophiae adyta pertingimus. Quare ita censendum arbitror: Experimur in nobis sensus potissimùm quinque esse, quibus de rebus externis judicamus: quoniam autem haud eodem sensu sentimus, quo nos sentire percipimus; (oculis enim videmus, iis tamen non intelligimus nos videre) sed alio sensu, organove sensitivo, (nempe sensu communi interno) quo ea, quae per singula sensoria externa nobis advenerunt, dijudicamus, albumque à dulci, &duro distinguimus; sensorium hoc commune (cui ab externis omnibus sensoriis species referantur) cerebrum esse, manifestum est: quod unà cum omnibus suis nervis, organisque externis, iisdem annexis, adaequatum sensationis instrumentum censetur. Estque instar radicis sensitivae, cui fibrae plurimae contigerunt, quarum una videt, alterâ audit, tangit tertiâ, aliisque olfacit, &gustat. Quemadmodum tamen actiones &motus quidam sunt, quorum regimen sive moderamen à cerebro non pendet, atque ideo naturales appellantur: ita quoque statuendum est, dari sensum quendam tactûs, qui non referatur ad sensum communem, nec cerebro ullo modo communicetur; ac propterea in ejusmodi sensu, non percipimus nos sentire; sed, veluti iis evenit, quibus mens aegrotat, aut passione aliquâ animi vehementi agitantur, ut dolorem nullum sentiant, neque ea, quae sensibus occurrunt, animadvertant; ita pariter in hoc sensu contingere credendum est: quem propterea à sensu animali distinguimus.