Latin
220
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 220
Unproofread scanNot analysed yet
Talem sensum in Zoophytis, sive plantanimalibus (ut herbâ sensitivâ, spongiis, &similibus) observamus. Quare, ut multa animalia tum motu, tum sensu praedita sunt, sine sensu communi, aut cerebro; uti lumbrici, erucae, necydali, chrysalides, &alia: ita quoque actiones quaedam naturales in einbryone, nobisque etiam contingunt citra opem cerebri; &sensatio quaedam sit, sine sensu. Atque ut Medici docent, actiones naturales, ab animalibus, discrepare: ita pari ratione, tactus quoque naturalis, videtur differre à sensu tactûs animali, aliamque tactûs speciem constituere: adeò ut iste, sensui communi, sive cerebro communicetur; ille verò, nequaquam. Praeterea, aliud est, musculum moveri aut contrahi; aliud verò, eundem, variis contractionibus &relaxationibus regulatis, actionem aliquam perficere, utpote, progressionem vel apprehensionem. Certè musculi, vel organa motoria, in spasmo &convulsionibus, à caussa aliquâ irritante non aliter moventur, quàm gallus aut gallina, quae detruncato protinus capite, multis quidem pedum alarumque convulsivis motibus agitatur, sed confusis omnino &irritis; quoniam potestas cerebri ablata est, &sensus communis evanuit, cujus antea moderamine, cum rhythmo &harmoniâ, motus illi ad progressum, aut volatum regulabantur. Dicendum itaque arbitramur, motus omnes naturales à virtute cordis profluere, &ab illo dependere: spontaneos autem, actionemque aliquam perficientes, (quos Medici animales vocant) sine cerebro &sensu communi regulante, non fieri. Quemadmodum enim, sensu hoc communi, sentimus nos sentire; ità pariter sentimus nos movere; idque ordinatè, vel secus. Utriusque hujus motûs exemplum in respiratione clarè cernimus. Pulmones enim (cordis instar) motu naturali continuò sursum ac deorsum feruntur; ad tussim etiam, &frequentiorem agitationem irritantur: vocem tamen proferre &moderari, sive canere, nequeunt; sine sensûs communis auxilio, &quasi jussu. Verùm istaec uberiùs (ubi de actionibus &usu cerebri, animaeque contemplatione agetur) tractanda veniunt. Haec autem hic obiter dicta sunt, ut reverentiam clarissimis Praeceptoribus debitam servandi studium, &voluntatem nostram significaremus.