Latin
22
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 22
Unproofread scanNot analysed yet
Praesertim cùm ipsemet ex professo de Generatione pulli ex ovo historiam scripserit; &,quid singulis diebus ageretur, picturis adumbraverit. Erat, inquam, tanta diligentiae consentaneum, quid in ovo priùs, simul, aut posteriùs fieret, ipso sensuum testimonio nos certiores facere: non autem, ad exemplum domûs, aut navis, de ordine partium, &formationis modo, opinionem, sive conjecturam umbratilem proponere. Nos igitur (secundùm methodum à nobis propositam) primùm in ovo, deinde in aliis quoque diversorum animalium conceptibus, quid priùs, &quid posteriùs à summo naturae numine, cum providentiâ, &intellectu inimitabili, ordineque admirabili constituatur, exponemus; simulque tandem, de materia prima ex qua, &efficiente primo à quo, deque generationis ordine, &oeconomiâ, quae observata à nobis fuerint, enarrabimus: ut indè, de quacunque formatricis, &vegetantis animae facultate, ex operibus ipsius; de animae naturâ, ex membris, sive organis, eorumque functionibus, aliquid certi intelligamus. Non potuit quidem hoc fieri in omnibus animalibus; tum, quòd aliquorum copia non suppeteret, tum etiam, quòd quorundam subtilitas visûs nostri aciem effugeret. Sufficiet igitur, quòd in quibusdam generibus, nobis notioribus, id praestiterimus; ad quorum normam, reliquorum etiam animalium primordia reducantur. Ea itaque elegimus, quae fidem nobis in experiendo magis indubitatam redderent: animalia nempe majora, perfectiora, &quae in potestate nostrâ sita essent. In majoribus enim, magis conspicua; in perfectioribus, distincta magis; &in iis, quae in potestate nostrâ sunt, &nobiscum versantur, maximè obvia sunt omnia: ut fas sit, (quoties libuerit) eadem introspiciendo, observationes nostras ab incerris haesitationibus expedire. Atque hujusmodi sunt, in oviparorum quidem genere, gallina, anser, columba, anas, pisces, crustata, testacea, mollia, ranae, serpentes; insecta, ut apes, vespae, papiliones, bombyces: in viviparorum autem censu, oves, caprae, canes, feles, jumenta bisulca; &,prae caeteris, animalium omnium perfectissimus, homo ipse.