Latin
23
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 23
Unproofread scanNot analysed yet
His perspectis, &cognitis, naturam animae vegetativae abstrusam contemplari; &in omnibus animalibus, generationis modum, ordinem, atque caussas intelligere licebit: quia caetera animalia omnia, cum jam dictis, aut eorum nonnullis, in eadem specie, aut genere conveniunt; &eodem generationis modo procreantur, vel saltem ad illa per analogiam referri possunt. Natura enim divina, &perfecta, in iisdem rebus semper sibi consona est. Et sicut opera ejus vel conveniunt, vel discrepant, (nempe aut genere, aut specie, aut proportione aliqua) ita &operatio ejusdem, (generatio scil. sive fabricatio) in iis, vel eadem, vel diversa est. Qui novum hoc, atque inusitatum iter ingreditur, &ex ingenti naturae volumine, per dissectiones anatomicas, ac experimenta, veritatem inquirit, ei tanta observatorum copia, tamque peregrinâ facie sese offert; ut à se inventa, &observata explicare aliis ac describere difficuius possit, quàm ipsimet eadem invenire laboriosum fuerat: adeò multa occurrunt, quae nomina desiderant; tantâque est rerum foecunditas, &verborum egestas. Quòd si per metaphoras ea explicare, &antiquis atque usitatis vocabulis, conceptus suos de nuper-repertis exprimeret; ea lector haud meliùs, quàm aenigmata, intelligeret; remque ipsam, haud visam, neutiquam assequeretur. Novis autem, fictisque appellationibus usus, sententiae suae non tam facem adhibere, quàm nubem offundere videretur. Scilicet, ignotum, per ignotius exponeret: majoremque operam lector verborum interpretationi, quàm rerum ipsarum intellectui impenderet. Ideoque rerum inexpertis, Aristoteles multis in locis obscurus creditur: &fortassis ob hanc caussam, Fabricius ab Aquapendente fabricam pulli in ovo picturis potiùs ostendere, quàm verbis explicare maluit.