Latin
230
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 230
Unproofread scanNot analysed yet
Diversitatis autem hujus caussam Aristoteles hanc reddit: Cum Degen. an. avis intra se perficere nequeat, cibum unà parit in ovo. Viviparis enim cibus in alia corporis parte paratur, quod lac vocatur, videlicet in mammis. At avibus hoc idem in ovo natura constituit; sed contrà quàm homines putant, &Alcmaeon Crotoniates ait: non enim albumen ovi lac est, sed vitellus. Nam cùm foetus viviparorum, dum matri adhaeret (ceu planta, terrae) ab utero ejus primum alimentum trahat; post partum autem, extra uterum locatus, è mammis lac sugat, unde adolescat: pullus, utriusque alimenti analogon in ovo invenit: quòd nempe viviparorum uterus in parente fit; in oviparis autem è contrà, parens potiùs in utero esse dicendus sit. Est enim ovum tanquam uterus expositus &ablegatus, mammaeque quasi vicariae in eodem reperiuntur. Pullus, inquam, in ovo primùm albumine nutritur; hoc verò absumpto, vitello postea (tanquam lacte) alitur. Ideoque propago umbilicalis, quae albumen adit, confecto eo, fatiscit &abrumpitur ante partum, nullumque tandem vestigium sui relinquit, (cùm in viviparorum foetu umbilicus permaneat) sed evanescit, antequam venter inferior abdomine clauditur. Propago autem altera, quae luteum petit unà cum isto (circuncluso abdomine) in ventrem reconditur, victusque inde tenello foetui depromitur: donec scilicet, firmato rostro, cibum sumere &frangere possit; ventriculusque ingestum eum comminuere, ac digerere valeat. Quemadmodum viviparorum foetus, lacte ex ubere vescitur, donec dentibus instructus fuerit, quibus cibaria masticando conterat. Pullo enim (ut diximus) vitellus pro lacte est: ovumque gallinaceum (quoniam &uteri, &uberis vices subit) liquore bicolore, albumine nempe atque luteo donatur. Et dictorum quidem liquorum discrimina omnes fatentur. Ego verò, ut pridem dixi, in ovo diversa quoque albumina observavi, membrana intersepiente distincta, quorum exterius, aliud intra se complectitur; quemadmodum vitellus ab albumine continetur. Eademque etiam diversae naturae esse monui; quoniam &loco, &anibiente membranâ, ab invicem distinguuntur, quasi usibus similiter diversis inserviant. Ambo tamen nutritionis gratiâ instituta sunt: eorumque exterius primò absumitur; utpote in quod, venarum umbilicalium (albumina adeuntium) propagines priùs disseminentur, quàm in crassius alterum; quemadmodum eaedem albumina prius adeunt, quàm vitellum, quem istaec complectuntur, &unde pullus novissimè alitur. Verùm hac de re inferiùs plura: ubi modum exponemus, quo foetus viviparorum in utero formentur, &augeantur; simulque demonstrabimus, eosdem omnes ex ovo ortum ducere, duplicique nutrimento albugineo in utero vesci.