Latin
231
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 231
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim eorum alterum tenuius, &intra ovum (sive conceptum) reperitur; alterum verò per vasa umbilicalia è placentae uterique cotyledonibus emulgetur. Quod in dicto conceptu continetur, colore, &consistentiâ, albumen tenuius refert; est nempe lentum, liquidum, &pellucidum, planeque ei simile, quod in ovo colliquamentum nominavimus, in quo foetus natat, &quo demum ore pascitur. Quod verò foetus, vasorum umbilicalium ope, ab uteri placentâ trahit, densius est, &mucosum, crassiorique albumini persimile. Unde liquidò apparet, foetum in utero, non magis sanguine parentis ali, quàm lactentem postea, aut pullum in ovo; sed nutriri materiâ albugineâ, in placenta concoctâ, ovique albori non absimili. Nec profectò utilis minùs, quàm admirabilis est providentiae divinae contemplatio; q â Natura, in gignendis, augendisque soetibus (eorum quasi aetati, viribusque prospiciens) alimentum singulis praestat idoneum: his nempe concoctu faciliorem, illis difficiliorem victum accommodans. Prout enim robur, vimque cibos digerendi uberiorem foetus acquirit; ita pariter crassius ei duriusque alimentum suggeritur. Idque etiam in diverso animalium lacte observare est: editis enim nuper foetibus, lac matri tenuius, faciliorisque transmutationis contingit; temporis autem processu, viribusque foetus jam auctis, crassius indies, &caseosum magis evadit. Ideoque mulieres molliores &delicatulae, quae ipsae foetus suos non lactant, sed alienis uberibus nutriendos tradunt, malè profectò eorum saluti consulunt; cùm enim nutrices adscititiae, robustiore plerunque sint corpore, &habitu duriore praeditae, lactique vetustiore, &caseoso magis, coctuque proinde difficiliore, abundent; fit saepe, ut infantes talibus parentibus oriundi, lac ejusmodi (praesertim dentitionis tempore) non ferant; sed cruditatibus, lactisve corruptione, febri, fluore alvi, vomitu, intestinorum torminibus, tussi, insultibus epilepticis, aliisque similibus malis infestentur. Quod Fabricius asserit, rationibusque quibusdam confirmare nititur, nempe materiam pulli ex chalazis constitui; id nos suprà in historiâ rejecimus, simulque manifestum fecimus, substantiam pulli, primaque ejus stamina efformari, integris adhuc, &immutatis chalazis, locoque etiam ab iis diverso. Nec verum est, chalazas (quas semen galli foecundas reddidisse autumat) vicem seminis subire, ut ex iis pullus oriatur. Neque chalazae, colore, substantiâ, aut corporis proprietate, ut ille voluit, semini ita persimiles sunt, aut foetus similitudinem adeò referunt in ouo cocto, ut jure partes omnes spermaticas appellatas indè procreari, censendum sit.