Latin
237
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 237
Unproofread scanNot analysed yet
Reliquum jam est, ut de viviparorum pariter generatione, ad exemplum unius alicujus perfectè cogniti, dicamus. Ovum esse primordium commune omnibus animalibus. Exercitatio 61. ANimalia, inquit Arist. cum stirpibus commune habent, quòd alia semine, alia sponte oriantur: ut enim stirpes, vel semine stirpium aliarum proveniunt, aut sponte erumpunt, primordio quodam contracto ad ortum idoneo; quarum aliae ex terra alimentum sibi hauriunt, aliae in stirpibus aliis nasci solent: sic &animalia quaedam per formae cognationem generantur; nonnulla sponte, nullo cognationis semine antecedente, oriuntur; quorum aliqua, ex terra vel stirpe putrescente (ut complura insecta) generantur; alia in ipsis animalibus, atque ex eorum partium excrementis rignuntur. His autem omnibus (sive sponte, sive ex aliis, sive in aliis, vel partibus vel excrementis eorum putrescentibus oriantur) id commune est, ut ex principio aliquo ad hoc idoneo, &ab efficiente interno in eodem principio vigente, gignantur. Adeò ut omnibus viventibus primordium insit, ex quo, &à quo proveniant. Liceat hoc nobis primerdium vegetale nominare: nempe, substantiam quandam corpoream, vitam habentem potentiâ; vel quoddam per se existens, quod aptum sit, in vegetativam formam, ab interno principio operante, mutari. Quale nempe primordium, ovum est, &plantarum semen; tale etiam viviparorum conceptus, &insectorum vermis ab Arist. dictus: diversa scilicet diversorum viventium primordia: pro quorum vario discrimine, alii atque alii sunt generationis animalium modi; qui tamen omnes in hoc uno conveniunt, quòd à primordio vegetali, tanquam è materiâ efficientis virtute dotatâ, oriantur: differunt autem, quòd primordium hoc, vel sponte &casu erumpat; vel ab alio praeexistente (tanquam fructus) proveniat. Unde illa, sponte nascentia; haec, è parentibus genita, dicuntur.