Latin
238
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 238
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ista denuo à partu distinguuntur: Hist. an. sunt enim alia, ovipara; alia, vivipara; quibus Aristoteles vermipara accenset. Si verò, prout res ad sensum se habet, distinguere liceat, partûs duae solùm sunt species: siquidem omnia animalia, aliud animal vel actu pariunt, vel potentiâ. Quae actu animal pariunt, vivipara dicuntur; quae potentiâ, ovipare. Quodlibet enim primordium potentiâ vivens, nos (cum Fabricio) ovum appellandum judicamus; vermemque Aristoteli dictum, ab ovo minimè distinguimus: tum quia ad oculum sic apparet, tum etiam quia rationi id videtur consonum. Primordium enim vegetale, quod potentiâ vivit, est etiam potentiâ animal. Nec distinctio illa, quam Gen. an. Arist. affert inter ovum &vermem, admittenda est: ovum enim appellat, ex cujus parte fit animal; quod autem, inquit, totum mutatur, nec Hist. an. ex parte ejus animal gignitur, id vermis est. Hoc autem inter se conveniunt, quòd sint ambo partus non viventes, sed potentiâ solùm animalia; ambo itaque sunt ova. Quin ipsemet Aristoteles, quos alicubi vermes dixit, eos alibi ovi Hist. an. nomine appellat. Et de brucis agens, corrumpuntur, ait, eorum ova ibid. c. 30. Autumno, cùm multi imbres ingruunt. Idemque de cicadis loquent, cùm in terra, inquit, creverit vermiculus, fit tettigometra: pauloque post, foeminae à coitu suaviores; habent enim ova candida. Imò verò, ubi vermem ab ovo distinxerat, addit: omne autem hoc vermiculi genus, ubi Gen. an. suae magnitudinis finem receperit, quasi ovum efficitur, indurescit enim pu-l. 3. c. 9. tamen eorum, &tantisper immota redduntur; quod in vermiculis apum, &vesparum, atque etiam in erucis apertum est. Et profectò cuilibet videre licet, aranearum, hombycum, caeterorumque insectorum primordia, non minùs in ovorum censu habenda esse; quàm crustatorum, ac mollium, &reliquorum piscium ferè omnium: quae actu quidem animalia non sunt, ex illis tamen animalia procreantur. Quoniam igitur, quae actu animal producunt, vivipara dicuntur; ea certè, quae potentiâ animal pariunt, vel generali nomine carent, vel ovipara dicenda sunt: praesertim cùm talis partus, sit primordium vegetale, plantarum seminibus analogum, quale etiam ovum habetur. Concludendum igitur, omnia animalia vel vivipara esse, vel ovipara. Quia autem oviparorum plures sunt species, propterea etiam variae sunt ovorum differentiae. Neque enim quodlibet primordium, cujuslibet animalis formae recipiendae idoneum est. Quanquam itaque ova universaliter sumpta non differunt; quia tamen alia sunt perfecta, alia imperfecta, meritò distinguuntur. Perfecta dicimus, quae in utero absolvuntur, debitamque in eo magnitudinem ante partum obtinent; qualia sunt pennatorum: imperfecta autem vocamus, quae praematurè excluduntur, magnitudinemque absolutam nondum adepta sunt, sed foris post partum augentur; ut piscium, crustatorum, &mollium: similiter &insectorum primordia (quae ab Arist.