Latin
241
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 241
Unproofread scanNot analysed yet
observationes nostras proferamus: ubi plurima quoque eadem, quae in ovo consideravimus, indeque pensitanda deduximus, denuo describenda veniunt. Quae licèt paradoxa sint, &receptae hactenus de generatione opinioni contraria; eadem tamen, nisi me animus fallit, veritati planè congrua apparebunt. Inter vivipara autem, principem locum homo obtinet, animalium omnium perfectissimus: deinde (ut à notioribus progrediamur animalia quae nobiscum degunt, passimque obvia sunt, annumeranda veniunt; (quorum alia sunt solidipeda, ut equus, asinus: alia, bisulca, ut bos, capra, ovis, porcus, cervus: alia fissipeda, seu digitatis pedibus, ut canis, felis, cuniculus, mus, &hujusmodi alia) ex quorum generationis modo, de reliquis omnibus viviparis judicium instituatur. Quare (ut in ovis fecimus) unum aliquod genus primò, tanquam caeterorum omnium exemplar, proponam; quod, utpote notissimum, reliquis lucem afferat, &norma sit, ad quam alia omnia per analogiam quandam referantur. Cur ab ovo gallinaceo reliquis etiam ovis documentum sumerem, jampridem dictum est: nempe, quòd illud parvo veniret, &ubique obvium esset; eoque nomine &nobis in rem ipsam accuratiùs inquirere liceret, &alii dictorum veritatem faciliùs tutiusque explorare possent. In viviparorum autem generatione cognoscendâ, eadem facilitas non occurrit: ab humani enim uteri dissectione ferè omnino excludimur; in equis verò, bobus, capris, caeterisque pecoribus, aliquid ad hanc rem experiri, citra ingentem laborem &impendium haud exiguum, non licet. In canibus tamen, cuniculis, felibus, &hujusmodi aliis, qui veritatis indagandae studio tenentur, poterunt eorum, quae à nobis dicentur, periculum facere. Fabricius ab Aquapendente, tanquam omnis viviparorum conceptiis ovum quoddam esset, ab hoc (ceu universali generationis exemplari) Tractatum suum auspicatur; interque alias hujus sui consilii caussas, hanc potissimùm reddit, Quod ovi contemplatio latissiform. mè pateat: quippe maxima animalium pars, inquit, ex ovis gignitur. qvi &pulNos verò, in observationum harum vestibulo, cuncta animalia quodammodo ex ovo nasci affirmavimus. Quippe quo modo, ordine, ac ratione pullus ex ovo fabricatur, &producitur; eodem pariter, ex conceptu praeexistente, viviparorum foetus proveniunt.