Latin
240
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 240
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter in ovo cujuscunque pennati animalis perfecto &bicolore (ex vitello nempe &albumine composito, corticeque donato) ut easdem partes, ita eodem quoque modo atque ordine, foetus omnes gigni &fabricari (quo in ovo gallinaceo) observavimus. Eademque similiter notanda in ovis serpentum, &quadrupedum oviparorum, ut testudinum, ranarum, &lacertorum; utpote è quorum ovis perfectis &bicoloribus, foetus eodem modo (quo ex aliis ejusdem generis) formentur &producantur. Nec pisces ab hac ratione longè absunt. Quomodo autem araneae, &crustata, ut astaci &gammari; molliumque genus, ut sepiae &loligines, ex ovis suis proveniant; quo pacto etiam ex ovis insectorum, vermes atque erucae primùm erumpant, è quibus postea in chrysalidas sive aurelias (tanquam in nova ova) denuo regressis, musca tandem vel papilio enascitur; quomodo, inquam ista in generatione sui ex ovis, à gallinaceis differant, suo loco videbimus. Quanquam denique ova omnia bicolora, haud eodem modo generantur, &foecundantur; sed quaedam ex coitu maris &foeminae, quaedam alio modo prolifica redduntur, ut piscium; &licèt ovorum etiam in crescendi modo, aliquod discrimen sit, quòd alia intra parentem, alia foris nutriantur &augeantur; nihil obstat tamen, quò minùs ex ovo quolibet (dummodo perfecto) foetus ad eundem modum generetur; quo pullus ex gallinaceo nascitur. Quare sufficit ad reliquorum omnium oviparorum generationem cognoscendam, explicata ovi gallinacei historia; &ad eorum etiam notitiam, quae inde (ceu consectaria) necessariò deducuntur. ψερε εντας τὴν ταῖς τραν τρον τὸν τὸν τὸν τρνεν ἐν τῶν τῶν τῶν τῶν ε De Generatione Viviparorum. Exercitatio 62. E oviparorum quidem generatione, actum est à nobis hactenus. EReliquum est, ut de altera partûs specie (viviparorum scilicet,)