Latin
249
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 249
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ut à mesenterio, venae &arteriae mesaraicae ad intestina derivantur; ita quoque vasa uterina per dictam membranam disseminantur: in qua etiam vesiculae quaedam utrinque, &glandulae cernuntur, quas Anatomici vulgò testiculos appellant. Substantia cornuum uteri cervarum &damarum, est cuticularis, sive tunica carnosa (qualis intestinorum) venulis quibusdam gracillimis conspersa. Poteris eam, more Anatomico, in plures tunicas dispertire, diversosque fibrarum ductus observare, ad motus &actiones varias obeundas utiles; retentionem scilicet, &expulsionem. Quippe cornua ista, instar lumbricorum terrestrium, sese moventia saepius conspexi; sicut cuilibet licet, recenter occiso animali, apertoque confestim abdomine, intestina sese undoso motu contorquentia clarè cernere; quo (tanquam circundato annulo strictiore, &depresso; aut digitorum operâ, constrictio fieret) chylum &excrementa ad inferlora promovent. Venae uterinae omnes (ut in muliere) originem è vena cava, prope emulgentes, ducunt: arteriae verò (quod illis etiam, cum muliere, commune est) è ramis arteriae magnae descendentis cruralibus oriuntur: &quemadmodum in muliere gravidâ, vasa uterina sanguinea plura &majora sunt, quàm in reliquo ejus corpore; ita quoque cervis &damis praegnantibus usu venit. Arteriae autem, (contrà, quàm in caeteris partibus) multò, quàm venae, numerosiores sunt; eaedemque inflatae, vicinas venas pariter distendunt; quod illis, ab inflatis venis, vicissim non contingit. Hoc ipsum quoque à D. Rioleno observatum video; estque validum argumentum pro circuitu sanguinis, à me invento; dari enim transitum ab arteriis in venas, non autem retro è venis in arterias, luculenter probat: suntque plures arteriae, quàm venae; quòd copioso alimento ad nutriendum foetum opus sit, cujus reliquias pauciores venae regerant. Testiculi in his, ut &ovibus, capris, ac bisulcis omnibus, visuntur quidem, sed sunt quasi parvae glandulae, quae prostaris potiùs, aut mesenterii glandulis proportione respondent, (quarum usus est, stabilire venarum divaricationes, &humorem lubricandis partibus conservare) quàm semini, eique prolifico concoquendo, coltûsque tempore profundendo, institutae sunt.