Latin
250
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 250
Unproofread scanNot analysed yet
Sumque egomet hujus sententiae, tum ob alias rationes plurimas alibi allatas; tum maximè, quòd cortûs tempore (quando maribus testiculi turgent, &humore seminali replentur) in cervis &damis, caeterisque viviparis omnibus (in quibus reperiuntur) uteri cornua immutentur; testiculi autem dicti (tanquam ad generationem nihil facerent) nec turgeant; nec quicquam à solitâ constitutione (sive antè coitum, sive post ipsum) varient; neque ullo indicio, utilitatem aliquam vel ad coitum, vel ad generationem afferant. Dictu mirum, quanta maribus (in talparum, &murium majorum genere) coitûs tempore, tum in vesiculis seminariis plurimùm distentis, tum etiam in testiculis, abundet geniturae copia; (quod etiam in gallo gallinaceo antea observavimus) &quàm ingens mutatio in utriusque sexûs genitalibus cernatur; cùm tamen glandulae, (quas foemellarum testiculos arbitrantur) citra variationem ullam, pristinam faciem servent. Quae hactenus circa uterum, ejusque cornua, in cervis &damis notavimus, caeteris quoque viviparis maximam partem conveniunt; licèt in muliere discrepent; quòd haec in utero concipiat, illa verò omnia in cornibus, praeter equam, &asinam; quae tamen ipsae licèt in utero conceptum gerere videantur, is tamen conceptionis locus, cornu potiùs naturam &constitutionem, quàm uteri, refert: locus enim ille non est bipartitus, sed oblongior, &ab utero discrepans tum situ, tum connexione, tum fabricâ, &substantiâ; magisque utero superiori, seu processui uteri gallinae (ubi ovum crescit, &albumine cingitur) comparandus est, quàm utero muliebri. De Cervarum &Damarum coitu. Exercitatio 65. IIstoria uteri cervarum, &damarum ita se habet. Ubi, quae ad generationem videbantur necessaria, paucis expedivimus: nempe conceptionis locum, &quae hujus caussâ fabrefacta sunt. Restat, de loci hujus actione &functione, coitu scil. &conceptu, jam dicamus. Damae &cervae, uno solùm statoque anni tempore mares admittunt; nempe sub medium Septembris, post festum Sanctae Crucis: pariuntque post medium Junii, circa festum divi Joannis Baptistae. Gerunt itaque utero novenis mensibus, non autem octonis, ut Plinius voluit: saltem apud nos parere solent nono mense postquam L. 8. c. 32. primùm colerunt. Coitûs De Cervarum &Damarum coitu. Coitûs tempore, mares foeminis aggregantur; aliàs verò secedunt ab invicem; maresque (praesertim seniores) cum maribus; foeminae, cum foeminis, &maribus junioribus degunt, &pascuntur. Mense circiter integro libidinis desiderium exercent: ejusque initium, si tempestas sicca fuerit, tardiùs; sin pluviosa, citiùs auspicantur. Ideoque in Hispania (ut intellexi) rarò coeunt antè Octobris Calendas: quòd imbres illic haud priùs ingruant. Durat autem rarissimè, apud nos, eorum coitus ultra medium Octobris. Eodem tempore, furore libidinis saeviunt; canes, hominesque adoriuntur: aliàs verò timidi valdè, &imbelles sunt; ac vel à minimae caniculae latratu, sese continuò in fugam proripiunt.