Latin
25
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 25
Unproofread scanNot analysed yet
ut dixi, praemonstratorem constitui) initio libri sui de Formatione ovi &pulli, haec habet: Intentio nostra est, de omni formatione foetus agere; initio ab ea, quae ab ovo procedit, desumpto. Haec enim omnem aliam tractationem praecedere debat: tum quia ex hac Aristotelis opinionis intelligentia non difficulter elicitur, &habetur; tum quia tractatio formationis foetus ex ovo amplissima est; &altera longè latior, &difficilior. Nos autem ab ovi historiâ exordiendum duximus, tum ob praedictas caussas; tum etiam, quia indè certiora dogmata mutuamur, quae (utpote notiora nobis) quorumlibet animalium generationis contemplationi lucem afferant. Ova enim cùm parvo constent, omnique tempore, &loco in promptu sint; facilè ex iis observatu est, quaenam sint clara &distincta generationis primordia; quos in formatione progressus natura faciat; &quàm admirabili providentiâ omnia in hoc opere gubernet. Pergit Fabricius: Amplissimam autem esse formationis foetus ex ovis contemplationem, ex eo patet, quòd maxima animalium pars ex ovis gignitur. Nam