Latin
MEDECINE
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 25-2
Unproofread scanNot analysed yet
MEDECINE Google Ab ovo gallinaceo cur ducatur exordium. Nam ut insecta ferme omnia, &imperfectiora omittam animalia, quae ex ovo fieri, sensui apparet; ex perfectioribus quoque maxima pars ex ovis gignitur. Ad hunc censum refert pennata omnia; pisces quoque (praeter sola cetacea) omnes; item crustacea, testacea, &mollia omnia; ex terrestribus, reptilia, multipedia, &serpentia omnia; atque, inter quadrupedia, omne laceriorum genus.