Latin
263
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 263
Unproofread scanNot analysed yet
Visum est quoque parte superiore penis exordium; &utrinque, pro testiculis, scroti laxior cutis aderat. Uterus autem perexiguus, uteri ovilli, vel talpae effigiem, cum duobus cornibus, exhibebat. Et quemadmodum prostatae glandulae juxta pueri penem locabantur; ità similiter testiculi visendae magnitudinis cornibus istis adjacebant. Adeoque foris, sexum virilem potiùs; intus autem, muliebrem magis praeferebat. Uterus matris ingens apparuit, cum vesica urinariâ (seu appendice) adjunctâ: contrà autem in foetu, vesica magna cum annexo utero perexiguo sese obtulit. Dicti omnes muliebres conceptus, ovis similes, rugosâ foris superficie erant, &quasi gelatinâ aut glutine quodam oblinebantur: eodemque tempore, nec placenta apparuit, neque aliqua cum matrice unio; aut vasorum umbilicalium, per ipsam conceptûs superficiem sparsorum, in uterum insertio. Quanquam in eodem cervarum &damarum conceptu, plures foetus (ceu pulli, in ovi gemellifici eodem albumine) reperiuntur; uti etiam in ovibus, capris, aliisque bisulcis evenit: res tamen in canibus, cuniculis, suibus, caeterisque viviparis &multiparis animalibus, aliter se habet; in quibus foetus quilibet, binos humores, &utranque tunicam peculiares sortitur. In canibus, per totum cornu ductum, varii nodi sunt; in quibus totidem humores continentur; &in singulis eorum, singuli foetus. In lepore, &cuniculo, multi globuli (quemadmodum in serpentibus ova) tanquam armillae ex pluribus succini globulis filo unitis, conspiciuntur. Et leporinus quidem conceptus, glandi quercinae persimilis est; dum eum placenta, ad modum cupulae, compiectitur; humoresque in tunicis conclusi, ceu glandulae, propendent. Cenceptus Conceptus Cervarum &Damarum ut se habeat, mense Decembri. Exercitatio 69. PRincipio Decembris, auctior jam &perfectior foetus conspicitur; digiti nempe longitudine. Cor, caeteraque viscera, &intestina (quae antea foris appensa cernebantur) in corporis cavum absconduntur; ut ea, citra sectionem, intueri, cordisque pulsum distinguere nequeas.