Latin
264
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 264
Unproofread scanNot analysed yet
Conceptus, sive ovum, mediantibus in utrolibet cornu quinis carunculis (quarum saepe antea meminimus,) utero totidem in locis copulatur, &adnascitur, non adeò validè tamen, quin facili conatu avelli queat. Quod ubi factum est; in exteriore Chorii superficie, quâ utero per dictas carunculas adhaerebat, vestigia harum inaequalia, lentore quodam viscosa &rugosa conspiciuntur: quasi eodem glutine adhaesio, sive conjunctio facta foret. Jamque tandem natura, atque usus istarum caruncularum innotescit: nam quae priùs (tanquam fungi, aut verrucae) uteri lateribus adnatae cernebantur; nunc conceptui annexae, vicem supplent placentae, sive hepatis uterini (in muliere,) eodemque officio funguntur. Praestant nempe usum papillarum, unde foetus, ope vasorum suorum umbilicalium, alimentum à matre suppeditatum trahat; uti ex sequentibus palàm fiet. Magnitudo &capacitas uteri (quo nomine, cornua intelligimus; loca nimirum conceptionis) pro incremento foetûs, augentur; ita tamen, ut cornu illud, in quo foetus hospitatur, altero majus sit. Conceptus (aut ovum) est in iis unicus; sive foetus singularis, sive plures indè oriantur. Idemque in utrunque cornu protenditur: adeò, ut duplex farcimen, vel unicum potiùs &in medio sui constrictum, videatur; quemadmodum suprà à nobis dictum est: quippe ex alterius lateris ultimo cornu tenuis ac teres prodiens, sensim augetur, diduciturque ad eum locum communem, qui in muliere uterus dicitur, &matrix; (quòd eâ parte, foemina mater fiat, foetum concipiendo, &fovendo;) ubi, tanquam per isthmum transiens, restringitur; denuoque in altero cornu dilatatus, ad illius extremum protenditur; ubi (veluti in principio sui) gracilior factus, definit. Conceptus itaque hujusmodi, modò integer extrahatur, manticae (Angli nominant a wallet) aquâ utrinque plenae similis est: indeque tunica haec chorion, dicitur etiam allanteides; quòd istorum animalium conceptus, intestinum inflatum infarctumve, medioque sui coarctatum referat.