Latin
270
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 270
Unproofread scanNot analysed yet
In aliquibus, binos foetus reperi; in aliis, duntaxat unicum, eumque omni lanâ nudum, oculisque arctè adeò occlusis &agglutinatis, ut palpebras aperire non potuerim; ungulae tamen aderant. Quibus bini foetus contingebant, ii in diversis cornibus reperiebantur; &quidem promiscuè, nullo observato ordine, mas interdum in sinistro, foemina in dextro; aliquando, contrà, inerant: ambo autem semper eodem conceptu communi, eâdemque exteriore membrana chorio comprehendebantur. Cujus extrema utrinque ad finem cornuum, quasi bilioso excremento tincta apparebant; videbanturque turbidi aliquid, &excrementitii in se habere. Carunculae (sive placentulae) plurimae, &magnitudinis variae reperiebantur; contrariae etiam, quam in damis &cervis, figurae: quippe in ovibus, quasi fungus rotundus, abrupto pedunculo, inter uteri tunicas continetur: ejusque pars gibba, utero; (quod etiam vaccino conceptui commune est;) concava autem (quae &laevis) foetusi obvertitur: majores quoque ramuli ad partem hanc concavam feruntur; quemadmodum etiam interiori placentae muliebris parti contingit. Eaedem vasorum umbilicalium propagines, carunculis annexae, firmiter adeò adnascuntur; ut, cùm divellere eas cuperem, pars gibba à tunica uteri interiore abrumperetur potiùs, quàm à conceptu recederet: contrà, quàm in cervis &damis evenit; quarum membrana chorion facilè à caruncularum cotyledonibus avellitur; quibus etiam pars caruncularum convexa, conceptui juncta, separabilis est; concava verò pars, vel potiùs radix, sive pedunculus, firmiter utero adhaeret. Caeteroquin, idem utrobique officium, eademque acetabula deprehenduntur; atque eodem modo, viscosus &albugineus mucus (qualis etiam vaccinis carunculis inest) emulgetur. In quo conceptu, singularis foetus continetur, hic ad omnes utriusque cornu carunculas vasa sua umbilicalia transmittit, ut indè nutrimentum petat: cornu autem, in quo foetus ipse (in aquâ crystallinâ intra amnion natans) reperitur, altero majus est. In quo autem bini foetus insunt, eorum alteruter privatas suas carunculas obtinet; missisque in proprium duntaxat cornu vasis umbilicalibus, ex eodem sibi alimentum quaerit. In foetu masculo, testiculi (pro aetate) magni, foris in scroto propendent. Foemellarum autem ubera, ibidem loci, papillis (quales mulierum manimae habent) donantur. In duplici foetûs ventriculo, (nempe omaso, &abomaso) aqua crystallina, similis illi in qua natabat, apparuit; quippe colore, odore, sapore, &consistentiâ, planè inter se congruebant. Inerat quoque, in intestinis superioribus, quasi chylus; in inferioribus, excrementum viride, &scybala; qualia, cùm gramine pascitur, egerere solet. Jecur satis amplum, reperiebatur: fellis quoque vesicula oblongior, &,in quibusdam, vacua. Quem autem ordinem hactenus, in ovo, ac damis, cervisque, à nobis perspectum diximus; eundem quoque semper in omnibus viviparorum embryonibus observavimus. De calido innato, Exercitatio 70.