Latin
271
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 271
Unproofread scanNot analysed yet
QUoniam saepe Calidi innati mentio incidit, libet hîc (epidorpidis loco) de eodem, &humido primigenio paucis agere: idque eò libentiùs, quòd multos videam nominibus istis plurimùm deliciari; cùm rem ipsam tamen (meo quidem judicio) minùs intelligant. Non est opus profectò spiritum aliquem à sanguine distinctum quaerere, aut calorem aliunde introducere, Deosve in scenam advocare, philosophiamque fictis opinionibus onerare: domi scil. nascitur, quod vulgò ab astris petimus. Solus nempe sanguis est calidum innatum, seu primò natus calor animalis: uti ex observationibus nostris circa generationem animalium (praesertim pulli in ovo) luculenter constat: ut entia multiplicare, sit supervacaneum. Nihil sanè in corpore animalium, sanguine prius aut praestantius reperitur; neque spiritus, quos à sanguine distinguunt, uspiam ab illo separati inveniuntur: quinetiam sanguis ipsemet, sine spiritu aut calore, non sanguis, sed cruor appellandus est. Sanguis (inquit Aristoteles quodam modo calidus est; videlicet eo, quale est ei sanguini esse; perinde quasi aquam ferventem nomine uno significemus: at verò subjecto, &quod tandem cùm sit, sanguis est, non calidus est: &quodammodo per se calidus, quodammodo non per se calidus est, caliditas enim in ejus ratione inest, quemadmodum albedo in albi hominis ratione: at eo, quà sanguis per effectionem sive passionem est, non per se calidus est. Nimirum id nobis Medicis spiritus est, quod Hippocrati, impetum faciens; quicquid scilicet proprio conamine aliquid molitur, &cum agilitate ac vehementiâ motum excitat, aut actionem aliquam aggreditur: eoque nomine, vini, vitrioli &c. spiritus dicuntur. Ac propterea apud Medicos, tot sunt spiritus, quot partes corporis praecipuae, aut operationes; nempe animales, vitales, naturales, visivi, auditorii, concoctivi, generativi, implantati, influentes &c. Sanguis autem (pars corporis primogenita, &principalis) virtutibus hisce omnibus dotatus, agendique potestate, prae caeteris, praeditus est; ideoque κατ᾽ ἐξοχὴν spiritûs nomen meretur.