Latin
273.5 to 273.6
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 273.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Et mox: Inest enim in semine omnium, quod facit ut foecunda sint semina; videlicet, quod calor vocatur: idque non ignis, non talis facultas aliqua est; sed spiritus, qui in semine spumosoque corpore continetur, &natura quae in eo spiritu est, proportione respondens elemento stellarum. Quamobrem ignis nullum animal generat; neque constitui quicquam densis, vel humidis, vel siccis videtur. At verò Solis calor &animalium, non modò qui semine continetur, verùm etiam si quid excrementi sit, quanquam diversum à natura, tamen id quoque principium habet vitale. Caeterium, calorem in animalibus contentum, nec ignem esse, neque ab igne originem ducere, apertum ex his est. Idem enim ego quoque de calido innato, &sanguine affirmaverim; non esse scil. ignem, neque ab igne originem ducere; sed corpus aliud, idque divinum magis participare: ac propterea non agere facultate aliquâ elementari; sed quemadmodum in semine inest aliquid, quod ipsum foecundum reddat, &in fabricando animali vires elementorum excellat; spiritus nempe, &natura in eo spiritu respondens elemento stellarum: ita pariter in sanguine, inest spiritus, sive vis aliqua, agens supra vires elementorum, (in singulis animalis partibus nutriendis &conservandis valdè conspicua) &natura, imò anima in eo spiritu &sanguine, respondens elemento stellarum.