Latin
274
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 274
Unproofread scanNot analysed yet
Calorem denique in sanguine animalium (durante vitâ) nec ignem esse, neque ab igne originem trahere, manifestum est; nostraeque observationes id luculenter docent. Ut autem haec liquidò magis appareant, liceat nobis à proposito aliquantulum digredi, &paucis ostendere, quid sit spiritus, &quid, supra vires elementorum agere; quid etiam significent ea verba, participare corpus aliud, idque divinius, quàm quae elementa appellantur; &quid sit, natura in eo spiritu respondens elemento stellarum. Quid sit spiritus, &principium vitale; partim antea à nobis dictum est, partim etiam uberiùs jam dicetur. Sunt tria corpora (eaque simplicia) quae videntur sibi spiritus nomen, vel saltem officium praecipuè vendicare; nempe ignis, aër, &aqua: &quodlibet eorum vitam, sive corpus aliud participare videtur, ob motum &fluorem perpetuum; flamma (inquam) flatus, &flumen. Flamma, est fluxus ignis; flatus, aëris; flumen, aquae. Flamma, tanquam animal, se ipsam movet, nutrit, auget, vitaeque nostrae symbolum est. Ideoque in ceremoniis divinis passim usurpatur; in templis quoque Apollinis &Vestae, à virginibus religiosè (ceu res sacra) custodiebatur: eundemque ab ultima antiquitate, apud Persas, aliasque gentes plurimas, divino honore cultum accepimus. Quasi Deus in igne maximè conspicuus sit, &ex igne nobis (ut olim Mosi) loqueretur. Aer etiam suo merito spiritus dicitur, siquidem hic a spirando nomen sumpsit; &Aristoteles disertis verbis fatetur, vitam quandam, atque De gen. an. ortum &interitum vel flatuum esse. Denique &fluminis aqua, viva ap l. 4. c. ult. pellatur. Videntur itaque tria ista (quatenus vitam quandam obtinent) supra vires elementorum agere, &corpus aliud divinius participare: ideoque in Divorum numerum ab Ethnicis relata sunt. Quippe unde opus aliquod eximium, nudasque elementorum facultates superans exoritur; id ipsum ab agente aliquo diviniore proficisci arbitrabantur. Tanquam idem sit, supra vires elementorum agere, &corpus aliud divinius eam ob caussam participare, quod ab elementis originem non trahat. jam Sanguis quoque similiter supra vires elementorum agit, cùm pars primogenita &calor innatus existens (uti fit in semine &spiritu) reliquas totius corporis partes ordine fabricat; idque summâ cum providentia &intellectu, in finem certum agens, quasi ratiocinio quodam uteretur.