Latin
275
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 275
Unproofread scanNot analysed yet
Haud equidem ea praestat, quatenus elementaris est, &ab igne originem ducit; sed quatenus virtutis plasticae, animaeque vegetativae munere, calidum primogenitum, vitaeque instrumentum immediatum atque idoneum efficitur. αἵμα, τὸ ζωτικὸν τοῦ ἀνθρώπου, inquit Suidas: quod de reliquis quoque animalibus verum est. Idque etiam Virgilius videtur voluisse, ubi ait: Vnâ eâdemque viâ sanguisque animusque sequuntur. Sanguis itaque est spiritus, ob eximias ejus virtutes, &vires; est etiam coelestis, siquidem in illo spiritu hospitatur natura (nempe anima) respondens elemento stellarum; id est, aliquid coelo analogum, coeli instrumentum, coelique vicarium. Ad hunc etiam modum, corpora omnia naturalia duplici ratione consideranda veniunt; nempe, vel prout illa privatim aestimantur, &intra propriae naturae ambitum comprehenduntur; vel prout instrumenta sunt agentis cujusdam nobilioris, &superioris potestatis. Nam ad vires eorum proprias quod attinet, non est dubium, quin omnia generationi &corruptioni subjecta, ex elementis originem ducant, &ad eorundem normam operentur. Quatenus verò praestantioris agentis instrumenta sunt, &ab illo regulantur, non jam ex natura propriâ operantur, sed ex regimine alterius; ideoque corpus aliud &divinius participare videntur, viresque elementorum excellere. Similiter &sanguinis calor est animalis, quatenus scil. in operationibus suis ab anima gubernatur: est etiam coelestis, utpote coelo subserviens; &divinus, quod Dei Optimi Maximi instrumentum sit: quemadmodum suprà à nobis dictum est; ubi etiam inarem &foeminam, Solis, coeli, vel Satoris summi instrumenta esse, perfectorum animalium generationi inservientia, demonstravimus. Mundus inferior, secundùm Aristotelem, superioribus lationibus adeò continuus est, ut omnes ejus motus &mutationes indè originem sumere, &gubernari videantur. Profectò in mundo isto (cui κόσμος Graecis, ab ordinis pulchritudine, nomen est) res inferiores &corruptibiles, superioribus aliis &incorruptibilibus subserviunt: omnes autem summo, omnipotenti, atque aeterno Creatori &subsunt, &morem gerunt. Qui igitur rem nullam ex elementis compositam, supra horum vires operari posse autumant; nisi simul corpus aliud, &quidem divinum magis participet: ideoque spiritus istos, partim ex elementis, partim ex substantia aliqua aetherea &coelesti constare arbitrantur: nae illi rationes suas malè subduxisse mihi videntur.