Latin
MEDECINE
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 28
Unproofread scanNot analysed yet
Nos autem, inquit Fabricius, in respirationis tractatu, negavimus pennata septum obtinere. Solvitur dubium, pennata septo prorsus non destitui; quia membranam habent tenuem loco septi positam, quam Arist. cinctum, &septum appellavit: sed non habent septum, quod musculus sit, &ad respirationem conferat; ut alia animalia. Aristoteles autem musculum non agnovit, Ita eodem halitu, culpam, quam summo Philosopho afflaverat, difflat: ipsemet verò erroris haud immunis. Quippe certum est, &Aristotelem musculos agnovisse; (ut alibi à nobis observatum, &demonstratum est) &membranas in avibus, (non modò transversim positas ad cinctum corporis, sed &secundùm ventris longitudinem protensas vicem diaphragmatis subire, &ad respirationem conferre; ut alibi in exercitationibus de respiratione animalium luculenter probavimus. Et, ut alia nunc taceam, avis, prae caeteris animalibus, non modò facillimè respirat, sed vocem etiam in cantu diversimodè modulatur: cùm tamen ejus pulmones lateribus &costis adeò affixi sint, ut parùm admodum dilatari, assurgere, &contrahi possint. Quin etiam (quod tamen à nemine hactenus observatum memini) earum bronchiae, sive asperae arteriae fines in abdomen perforantur, aêremque inspiratum intra cavitates illarum membranarum recondunt. Quemadmodum pisces, &serpentes intra amplas vesicas in abdomine positas, eundem attrahunt, &reservant; eoque faciliùs natare existimantur: &ut ranae, ac bufones, cùm aestate vehementiùs respirant, aëris plus solito in vesiculas numerosissimas absorbent, (unde earum tam ingens tumor) quò eundem postea in coaxatione liberaliter exspirent: Ita in pennatis, pulmones potiùs transitus, &via ad respirationem videntur, quàm hujus adaequatum organum. Quod si à Fabricio observatum esset, non negâsset, membranas illas (saltem cum musculorum ventris adminiculo) respirationi inservire, &diaphragmatis officium praestare: cùm hoc non sine musculorum ventris adminiculo, instrumentum respiratorium sit; aliudque ei munus incumbat in iis, quibus carnosum sive musculosum contigit. Nimirum, ut ventriculum cibo turgidum, &intestina faecibus flatuque distenta deprimat; nè cor, &pulmones ab eorum ingressu patiantur angustias, vitaeque penetralia opprimantur. Cujus periculi cùm in avibus nullus sit metus, septum membraneum iis donatum est, respirationis usibus valdè accomDe uteri Gallina parte superiore, seu ovario.