Latin
MEDECINE
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 27
Unproofread scanNot analysed yet
Alia verò semen adhuc imperfectum &immaturum excludunt; incrementum &perfectionem, sive maturitatem, foris acquisiturum: ut plurima genera piscium, ranae, item mollia, crustata, testacea, &cochleae: quorum ova primùm exposita, sunt veluti origines duntaxat, inceptiones, &vitelli; qui postea albumina sibi ipsis circumcirca induunt, tandemque alimentum sibi attrahentes, concoquentes, &apponentes, in perfectum semen, atque ovum evadunt. Talia quoque sunt insectorum semina (vermes ab Aristotele dicta) quae initio imperfectè edita, sibi victum quaerunt, indeque nutriuntur &augentur, de erucâ in aureliam; de ovo imperfecto, in perfectum ovum, &semen. Gallina autem, &reliqua omnia ovipara, perfectum ovum excludunt; unde, extra uterum, foetum generant. Ideoque Aquapendens duo generationis loca constituit; unum internum, nempe uterum; alterum externum, quem ovum dicit. Sed meliore jure, (meâ quidem sententiâ) nidum, sive repositorium, externum locum appellasset: in quo scilicet exclusum semen fovetur, maturatur, &in foetum perficitur. Ab hujus enim loci differentiâ, oviparorum generatio potissimùm discriminatur. Et profectò res admiratione digna est, animalcula illa locum hunc tantâ providentiâ eligere; eundemque arte &ingenio haud imitabili fingere, fabricare, munire, &abscondere; adeò, ut inesse iis divinae aurae particulam, (quod Poëta de apibus asseruit) confiteri necesse sit; &indoctam eorum artem, atque sapientiam, mirari nobis potiùs, quàm assequi concedatur. De uteri Gallinae parte superiore, sive ovario. Exercitatio Terus gallinae à Fabricio dividitur in superiorem &inferiorem: SuA periorem, Ovarium nominat. Locus ovarii positus est statim infra jecur ad spinam, supra arteriam magnam descendentem. Quo enim loco, in majoribus animalibus sanguineis, arteria coeliaca Mesenterium ingreditur, ad exortum nempe venarum emulgentium, vel paulò inferiùs; &quo loco caeteris animalibus sanguineis &viviparis vasorum praeparantium, ad testiculos tendentium, exortus est; &ubi gallus suos testiculos gerit, ibi etiam gallinae ovarium reperitur. Quaedam enim animalia testiculos foris, alia intus ad lumbos gerunt; mediâ quasi ab origine praeparantium intercapedine. Gallus verò ad ipsum eorundem exortum, suos habet: quasi ip sius genitura praeparatione nullâ indigeret. Aristoteles dicit, ad septum transversum ovum inchoari.