Latin
286
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 286
Unproofread scanNot analysed yet
Eorum igitur motibus generationes atque obitus animalium definiri, naturâ comparatum est. Et prout animalium partus ex circuitibus Solis aut lunae dependent, ita varia etiam habent tempora coëundi, &ferendi uterum; eaque prolixiora, aut breviora. Homini soli (inquit ibidem Philosophus) tempus ferendi uteri enorme est. Caeteris enim unum est tempus, homini vero, plura sunt: quippe &septimo mense, &decimo nascitur; atque etiam inter septimum &decimum positis: qui enim mense octavo nascuntur, etsi minùs, tamen vivere possunt. Plurimis quidem stata sunt pariendi tempora, &praesertim Vere, adventante Sole; multis, in aestate; nonnullis, in autumno, ut piscibus cartilagineis. Indemque fit, ut accedente pariendi tempestate, ad solita loca revertantur; ut stabula vel nidos suos tutò exstruant, ubi foetus pariant, foveant, alantque. Hinc dicti Ornithiae, venti sub initium Veris spirantes; scil. ab adventu avium, quae eo tempores, illorum ventorum ope ad certa loca transvolare solent. Pisces similiter qui turmatim ad multa centena millia, prolis educandae gratiâ, certis locis convenire solent, stata anni tempora designant. Quinetiam Vere, quamprimum erucae cernuntur, (quarum semina, instar atomorum invisibilium, à ventis ut plurimùm deferuntur; non autem, ut vulgò creditur, sponte, vel è putredine ortum ducunt, arbores statim gemmulas suas protrudunt, erucis illis cessuras in alimentum; quas vicissim aviculae plurimae insectantur, alendisque pullis suis in nidos deferunt. Adeò ut, quotiescunque cernere contingit inusitata erucarum genera, simul aviculas rarò visas, peregreque adventantes conspiciamus; (tanquam hae illas è remotioribus terris persequerentur) suntque utrisque eadem ferè pariendi tempora. Medici statim, conspectis iis, novos morbos prae foribus adesse hariolantur. Apes Majo mense pariunt, cùm roris melliflui copia est: Vespae, aestate; cùm fructus maturescunt: quemadmodum viviparorum foetura contingit, cùm in manimis eorum lac idoneum reperitur. Alia verò animalia, quae inquilina sunt, &coelum non mutant, sua quaeque pariendi loca, ut &pabuli proventum, statis temporibus repetunt. Indè sit, ut agricolae, à diversarum avium, &spermologorum praecipuè conventu, arandi, seminandi, &metendi tempora dijudicent. Sunt tamen nonnulla animalia, quorum pariendi tempora varia &incerta contingunt: ut plerisque usu venit, quae domestica Sympos. 3. Hist. m. Ilid. In epist. de incerto tem pore partus L. 9. de nat. nimal. c. ult: