Latin
287
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 287
Unproofread scanNot analysed yet
Lico praecitata. domestica appellantur, &cum hominibus degunt. Ea enim variis temporibus, &venerem exercent, &pariunt; nempe ob pabuli coplam, &inordinatam, praeter naturae morem, lasciviam. Talibus verò (ut &hominibus) partus difficiliores saepe, &periculosiores obveniunt. Alia porrò animalia, lunae circuitus magis observantia, quolibet ferè anni tempore coeunt, &pariunt: ut cuniculi, mures, &mulieres. Dicitur enim (inquit Plutarebus) ad expediendum partum luna conducere, cum orbe fulget dimidio: quòd laxandis humoribus dolores mitiget. Hinc arbitror etiam Dianae vocabula Locheiae, quod est, partui praefectae, &Eilytheiae, sive Lucinae, fuisse facta: cùm eadem sit Diana, quae luna.