Latin
289
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 289
Unproofread scanNot analysed yet
sem editi sunt, videtur latuisse. Illorum enim conceptus initium ignorant l. 72. 4. mulieres. Flatibus enim uteri saepenumero occupati, postea coeundo gravidae factae, illud arbitrantur fuisse initium conceptionis, quod ex indiciis usitatis agnovissent. Alias etiam novimus, post trimestre aut quadrimestre spatium, mortuo jam conceptu, &in utero putrescente, paulatimque (ceu putridis lochiis) effluente tabo, superfoetâsse. Eaedem tamen, post decimum quartum demum mensem se peperisse affirmârunt. Evenit aliquando, ait Arist. ut aborsu facto, decem ac duodecim superfoetatione ibid. concepti exciderint. Quod si statim conceperint, extulere in lucem eum quo superfoetarant; sicque eos edunt, quasi qui gemellorum eduntur lege. Id quod de Iphicle &Hercule fabulantur. Atque hoc jam constitit: Adultera enim quaedam, alterum marito similem, adultero alterum peperit. Olim etiam quaedam gemellos utero cum gestaret, tertium insuper concepit. Appetente igitur tempore justo, illos quidem suo perfectos tempore edidit, hunc autem quinquemestrem; atque is illico periit. Famula quaedam ab hero suo compressa, ut culpam tegeret, Septembri mense Londinum advolat; ubi clanculum peperit; &firmata valetudine, domum reversa est. Decembri autem sequente; novo. partu (nam superfoetaverat) occultatum antea crimen divulgavit. Alii contigit (addit Philosophus) ut cùm unum septimestrem peperisset, postea duos mensium justorum fine absoluto pareret: quorum ille mortuus est, hi vixêre. Quaedam etiam abortientes simul concepêre, alterionque ejecêre, alterum peperere. Fieri nempe facilè potest, ut priore aut posteriore superfoetantium conceptu post tertium quartumve mensem ejecto, sequentes menses vel plures justo, vel pauciores numerentur: praesertim à credulis &ignaris mulierculis. Perire intus conceptum, &in putrilaginem versum sensim indies (tanquam fluores albos) emanare; nonnunquam observavimus, tum in mulieribus, tum etiam in aliis animalibus. Erat non ita pridem Londini mulier; quae, post ejusmodi abortum, concepit denuo; debitoque tempore infantem peperit. Postea verò, interpositis aliquot mensibus, dum consueta obit munia, sine dolore, &aegritudine aliquâ insigni, prioris abortûs ossicula nigra frustatim ejecit. Eorum quaedam ad me delata, esse spinae, femoris, &aliorum ossium fragmina, indicium fecerunt. Novi Juvenculam, filiam cujusdam Medici mihi familiarissimi, quae gravida facta, symptomata omnia praegnantes comitari solita experiebatur: ea sana, &vegeta, post decimam quartam septimanam, foetûs in utero motum sensit; tempusque partui debitum emensa est; indiciaque jam imminentis partûs adesse rata, cubile, incunabula, caeterâque ad partum necessaria in procinctu habuit.