Latin
288
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 288
Unproofread scanNot analysed yet
Caeteris animantibus, (inquit Plinius) statum &pariendi, &partùs gerendi tempus est: homo toto anno, &incerto gignitur spatio. Nam licèt his quoque praefinitum pariendi tempus natura ut plurimùm destinaverit: interdum tamen magna suboritur differentia; adeò ut quaedam septimo mense, nonnullae decimo quarto partus vivos ac vitales edidisse memorentur. Et licèt Aristoteles, ex iis, qui in Graeciae regionibus octavo mense nascuntur, multos interire dicat; fatetur tamen in Aegypto, atque aliis aliquot locis, (ubi mulieres commodè perferunt) salvari vitales. Et quanquam ait: (Qui ante mensem septimum prodeunt, nulli ullâ ratione possunt vivere. At septimus maturè oriendi principium est. Verùm plerique sunt imbecilles; ideo involvunt eos lanis) fatetur tamen, tales vivere posse. Franciscus Valesius quinquemestrem puellam refert suo tempore duodecimum aetatis annum ingressam fuisse. Adrianus Spigelius tapellarii cujusdam meminit, qui urbis Medioburgensis testimonio publico omnibus commonstrabat, se sexti mensis initio editum, corpore exiguum, &viribus ita debilem, atque ossibus infirmum, ut mater coacta fuerit gossypio circumductum fovere, donec robur acquisiverit, quo posset fasciis circumligari. Avicennas quoque refert, sexto mense natum bene vixisse. Similiter, post undecimum mensem natos vitales fuisse, multorum quoque &veterum &recentiorum testimoniis comprobatur. Massurius (ait Plinius) autor est, L. Papyrium Praetorem, secundo haerede lege agente, bonorum possessionem contra cum dedisse, cùm mater partum se tredecim mensibus diceret tulisse; quoniam nullum certum tempus pariendi statutum videretur. Fuit profectò non ita pridem apud nos mulier, quae foetum in utero sedecim ampliùs mensibus gessit, eumque ultra decem menses (pluribus ejus rei consciis) huc illuc variè sese commoventem sensit, tandemque vivum peperit. Sunt autem, fateor, ista ex rarò contingentibus. Ideoque Spigelius Ulpianum Jurisconsultum immeritò reprehendit, quòd, post decimum mensem, editum neminem ad legitimam haereditatem admiserit. Quippe leges &praecepta artium, actionibus vitae rectè ordinatis ut plurimùm adaptantur. Praeterea non negandum, reperiri multas subdolas &fraudis plenas mulieres, quae lucro inhiantes, aut poenarum, vel infamiae metu, sese gravidas fingunt, &dejerant. Notum quoque, alias facilè decipi, quae rerum ignarae, etiam vacuo utero se praegnantes autumant. Huc faciunt illa Aristotelis: Conceptio eorum, qui post undecimum men. Hist. an.