Latin
302
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 302
Unproofread scanNot analysed yet
Per lochia emanat primo sanguis purus; postea saniosus, recentis carnis loturae similis; deinde ichorosus: mulierculae nostrae lactis proventum nominant, cùm lochia non ampliùs sanguine tincta conspiciuntur; forsan, quòd eodem tempore lac è mammis copiosiùs &salubriùs scaturiat; &lochia tunc minui, &exsiccari incipiant: utpote succo alibili, ab utero jam ad ubera translato. Caeteria tamen animalibus haud tanto molimine opus est; quibus dictae partes uno aut altero die perfectè restituuntur, &consolidantur. Imò verò eorum nonnulla (ut in lepore, &cuniculo videre est) horulae unius spatio, post partum, marem admittunt, &à coitu denuo implentur. Quemadmodum gallinam diximus protinus ab edito ovo à gallo comprimi. Mulieres solae, ut menstruis, ita etiam lochiis abundant; &puerperia difficilia, ac periculosa experiuntur: quòd, vel uterus ob imbecillitatem intempestivè se colligat, vel lochia contra naturam depravata sint, vel non promanent. Saepe enim contingit (praesertim delicatulis) ut lochia intus corrupta, &foetentia, febrem aliique saeva symptomata accersant. Quippe uterus à placentae separatione (praecipuè violentâ) excoriatus, tanquam ulcus ingens internum, lochiorum liberiore emanatione detergitur, &mundificatur. Ideoque per excreta, de puerperae sanitate, aut discrimine statuimus. Si quid placentae utero annexum relinquitur, virescentia, &cadaverosa promanant: &nonlochia malè olentia, nunquam, prostratis prorsus uteri viribus, sphacelismus repentinus certam necem adfert. Si vel sanguinis grumi, vel aliud quid praeternaturale, post partum in cavitate uteri remanserit; hic nec sursum retrahitur, nec orificium suum claudit; sed cervix ejus mollis, &aperta persentiscitur. Ut expertus sum in muliere, quae febre malignâ, cum summa virium jacturâ, laborans abortivit; &post exclusionem foetûs incorrupti atque integri, prostratis tamen viribus, cum pulsu vermiculante, &sudoribus frigidis moribunda procubuit. Uteri ejus orificium laxum, molle, &patentissimum deprehendi, unà cum malè olentibus lochiis: unde, subesse aliquid in utero, quod putresceret, suspicatus sum; digitisque immissis, molam ovi anserini magnitudine, carne densissimâ, nervosâ, &penè cartilagineâ, foraminibusque aliquot (atram viscidam, &foetentem putrilaginem in se habentibus) praeditam, extrari; statimque indè à praedictis symptomatibus liberata est, &brevi convaluit. Cùm uteri cervix post partum sese modicè contrahit, &propterea sanguinis grumi cum difficultate aliquâ prodeunt, doloresque illos faciunt, quos obstetrices nostrae enixus posteros (the after-tbrows) vocant; res omnis in vado esse creditur, &revera esse solet; cùm indicium sit roboris &firmitatis uteri, sese facilè in situm debitum colliDig colligentis; quo fit ut lochia promptiùs expellantur, &sanitas eltiùs recuperetur.