Latin
303
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 303
Unproofread scanNot analysed yet
Observavi autem, in nonnullis, orificium uteri statim à partu constrictum adeò, ut detentus intra uterum sanguis, subitoque indè grumescens &putrefactus, saeva induxerit symptomata; cumque nullâ arte exitus ei parari posset praesentaneam mortem intulerit. Puerperae cuidam nobilissimae, febricitanti, (quòd lochia nulla profluerent) pudendi labra tumida erant, &servida: matricis ejus orificium durum, &clausum, instrumento ferreo immisso per vim aliquantulùm aperui, ut injectionem per siphunculum admitteret; indeque grumescens, ater, foetidusque sanguis ad libras aliquot effluxit, cum praesenti aegrae levamine. Oblata est mihi Doctoris Theologiae uxor satis boni habitas, sed infoecunda; quae summo prolis desiderio flagrans, multa à multis praescripta incassum tentaverat: menses quidem statis temporibus profluebant; sed aliquando (praesertim ab equitatione) saniosum quid &purulentum ab utero emanabat, quod subitò post subsisteret. Aliqui fluorem album esse arbitrabantur: alii ulcus sinuosum suspicati sunt; ea potissimùm ratione ducti, quòd non perpetuò, ac pedetentim; sed per intervalla, &affatim profluxio fieret: quamobrem speculi matricis ope totam uteri vaginam perlustrabant, variaque remedia adhibebant; sed frustrà omnia. Ego tandem advocatus, aperui internum matricis orificium, indeque protinus cochlearia duo circiter puris saniosi, &fibris sanguineis tincti effluxerunt. Quo conspecto, ulcus in uteri cavo latitare dixi; injectisque medicamentis congruentibus, pristinae eam valetudini restitui. Hanc autem ejus curam dum molior, videoque usitata remedia parùm proficere, validiora aggredior; quoniam antiquum ulcus esse (&fortassis cum supercrescente carne) suspicabar. Injectionibus itaque prioribus addo aliquantulum vitrioli Romani; a cujus acrimoniâ perculsus uterus, subitò se contraxit, induruitque adeò, ut ad tactum lapide rigidior sentiretur: simulque plurima symptomata hysterica oborta sunt; quae ab uteri strangulatu, tetrisque inde vaporibus sursum latis, Medici vulgò fieri existimant. Duravit aliquandiu hoc malum; donec à mitioribus &anodynis remediis placatus uterus, orificium suum laxaret, liquoremque acrem (quem injeceram) unà cum saniosa putrilagine expelleret. Factumque adeò est, ut aegra brevi convalesceret. Historiam hanc ex observationibus meis medicinalibus huc transferre libuit, ut clarè constet, quàm sit uterus sensus acerrimi; &quàm facilè sese, praesente hoste, claudat; praesertim in gravi ac difficili puerperio. Mulieribus, prae caeteris animalibus, haec contingunt; &praesertim delicatis, vitamque umbratilem &mollem degere assuetis: ut &iis, quae tenerae valetudinis sunt, &facilè in morbos labuntur.