Latin
UTERI MEMBRANIS
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 305
Unproofread scanNot analysed yet
UTERI MEMBRANIS HUMORIBUS. *Ieronymus Fabricius quatuor genera corporum re Lib. de censet, quae extra foetum consistunt: nempe, vasa form. foetu umbilicalia, membranas, humores, &carneam subc. 1. stantiam. De quibus, quid (variis observationibus instructus) seorsum ab illo sentiam, paucis dicam, postquam priùs sententiam ejus super his, breviter proposuero. Membranae, inquit, tres sunt; quarum duae foetum universum ambiunt, tertia vero non item. Quae foetum ambiunt, una interior est, quae proximè foetum investit, ἄμνιον dicta, i. e. amiculum. Altera huic supposita, χθιον Graecis dicitur, Latinis innominata, (sed malè ab interpretibus secundae, seu secundina nuncupatur) quae similiter totum ambit foetum. Tertia dicitur ἄλλαντοειδὴς, i. e. intestinalis, quòd intestino farcto similis sit; quae ob id foetum non obvolvit, sed thoracis &abdominis parti subjicitur, &ad utrunque uteri cornu porrigitur. Membranam hanc in ovillo, &bovino duntaxat foetu reperiri agnoscit; eandemque cum uracho jungi, &per hunc è vesica urinam excipere affirmat. Ideoque inquit, in cornigeris, quibus data est allantoides tunica, cap. 7. urachus ita latus est, &rectus, ut intestinulum referat; sensimque usque ad vesicae fundum gracilescit; quod facilè ejus ortum potiùs ad intestinalem, quàm ad vesicam esse persuadet. In homine vero, aliisque utrinque dentatis, allantoi de destitutis, memorata urachi amplitudo ita deperditur; ut cùm unicus à fundo vesicae exoriatur, paulo post in minutissimas fibras findatur; quae unà cum vasis umbilicum praetergressae, urinam in chorion tunicam (modo penè visum effugiente) transfundunt. Eoque nomine Arantium duplicis erroris postulat: &,quod urachum in homine reperiri negaverit; &,quòd foetum per pudendum urinam reddere, asseruerit.