Latin
304
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 304
Unproofread scanNot analysed yet
Nam agrestibus, iisque quae duros labores pati consueverunt, haud tam levibus momentis gravia damna incumbunt. Harum aliquas, aliquando intra mensem denuo praegnantes videas; cùm illae saepe ultra bimestre spatium aegrè solitis vitae muniis fungantur. Hippocrates purgationes à partu praescribit tot dierum numero quot dati sunt formationi foetûs. Itaque plures foeminae, quàm mari. Sed tamen falsum id est, teste Scaligero: Nulla enim mulierum nestrarum plus mense purgatur post puerperium: multae quinto &decimo die absolvuntur; quaedam etiam septimo: vidimus etiam quae tertio, etiam editis foemellis. Multa de hac re Galenus quoque περὶ κυυμένων. Mulieres (ut fama est) in novo orbe, quo die pariunt, eodem latitant; postridie autem, ad usitata munia revertuntur. Addam duntaxat, coronidis loco, exemplum memorabile, mihi narratum ab illustrissimo Domino Georgio Carem, Comite de Totnes, &Munsteri in Hybernia diu Proconsule, qui etiam eorundem temporum annales conscripsit. Mulier sellicet gravida maritum in castris stipendia facientem comitabatur; cumque exercitus quotidie in alia loca migraret, fortè à minoris fluminis occursu impeditus, per horam substitit: simulque gravida haec, ingruente jam partu, ad arbusta &vepreta proxima secessit, solâque, citra ullius obstetricis operam, aliumve apparatum, duos infantes peperit; quos ad flumen deferens, aquâ vivâ proluit, seque ipsa lavit: quo facto gemellos rudi velamine inclusos humeris gestavit, eodemque die, nudis pedibus (ut erat) exercitum comitata, duodecim mille passuum iter fecit, idque fine ullo valetudinis dispendio. Sequenti verò die, illustrissimo Proregi Comiti Montjoy, (qui eò tempore contra Hispanos in obsidione Rinsaliensi exercitum ducebat) ipsique Proconsuli, rei novitate motis, sacro lustrico inter esse, nominaque infantibus dare placuit. hebet τε τὰ ἀφετρ φρείψε