Latin
MEDECINE
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 31
Unproofread scanNot analysed yet
In minoribus avibus (quae quotannis duntaxat semel, &pauciora ova pariunt) vix ovarium reperias: sed ubi in maribus testiculi siti sunt, ibi in foeminis, pro ovario, tres aut quatuor bullae (pro numero scilicet ovorum, quorum sunt primordia) nec minùs ipsis marium testiculis conspicuae, inveniuntur. In serpentum uteri cornibus, (quae sunt instar vasorum spermaticorum in maribus) prima ovorum rudimenta, ceu totidem globuli filo adalligati, apparent: ut in mulierum armillis, vel coronâ precariâ, ex orbibus è succino confectis, fieri solet. Quae itaque in vitellario reperiuntur non ova perfecta censenda sunt, sed horum primordia, sive rudimenta; quae in racemo, eo ordine &magnitudine disposita sunt, ut gallinae singulis diebus ad partum, priori succedat alterum. Nullum autem ovum in ovario cinctum est albumine, sed vitelli solùm reperiuntur; qui, prout è minimorum congerie sese extulerint, in ambitum prodeunt, ut in fusiori spatio faciliùs amplientur. Ideoque Fabricius verè ait: Vitelli in racemo majores in circuitu sunt, minores in medio, ceu à majoribus circundati, denique minimi omnibus subjecti. Dum enim augescentes majorem molem acquirunt, à reliquis separantur: quod dum fit, singuli vitelli, praeter tunicam propriam, aliam ab ovario mutuantur, quae illos extrinsecùs amplectitur, &fundamento, unde oriuntur, adnectit. Quare à Fabricio, pediolus sive pedunculus nominatur; quod ejus operâ, ut fructus ex arbore, sic vitellus è racemo nutrimentum hauriat, &crescat. Est enim hic pediolus nexus membraneus cavatus, qui à racemi fundamento ad vitellum producitur; quem cùm contingit, dilatatur, &(perinde ac nervus opticus in oculo amplificatus) vitellum externâ tunicâ obducit. Hunc fortè Aristoteles τόλον ὁμραλώδον, i. e. appendiculam umbilicalem, &veluti fistulam nuncupavit. Pediolus iste secum multa vasa in vitellum deducit, per quem passim ramificantur. Haec quidem à Fabricio verè dicta sunt; sed fallitur, dum ait: Tunica haec, non quidem totum vitellum circundat, sed paulo illum ultra medietatem comprehendit; perinde ut in glande operculum retrò appositum, calix appellatum: quo fit, ut exterior vitelli portio, à proposita membrana destitata, conspectui sese offerat sine venis, &nudata appareat. Ambit enim integrum vitellum; sed in parte vitelli exteriore, à propriâ ejus tunicâ non De Infundibulo. non facilè distinguitur, quòd ambae tenuissimae sint.