Latin
MEDECINE
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 32
Unproofread scanNot analysed yet
In parte autem posticâ, quà vitellus racemi fundamento obvertitur, tunica haec vitello non adhaeret, nec in eum venulas spargit; sed, sacculi instar, solium amplectitur. Singulis vitellis totidem tunicae ab eodem fundamento desumuntur. Quare locus iste, communis uterus censendus non est: cùm nihil hîc reperiatur praeter racemum, sive acervum multorum diversae magnitudinis ovorum ab eodem fundamento prodeuntium. Fundamentum autem hoc, est corpus sui generis, ad pennati spinam obortum; venae, &arteriae magnae adnexum; laxum, porosum, &fungosum; ut plurimos vitellos ex se producat, iisdemque tunicas largiatur: quae postea, adauctis vitellis, distenduntur; eosque sacculi instar, cum collo angustiore, ventre autem amplo, ambiunt: quemadmodum à vitriarii flatu ampullae efformantur. Fabricius porrò: Vitelli, sicuti à parvulo initio incipiunt, ad milii seminis aut sinapis magnitudinem; &minuti sunt ac candidi, ut dicit Arist. sic subinde paulatim increscunt; &,ut ait Arist. lutei ac flavi efficiuntur, quousque ad justam magnitudinem omnibus notam perveniant. Ego verò milii semine longè minores observavi; qui nempe instar papularum, aut sudaminum, vel arenularum, (quales in piscium Ovariis reperiri diximus) propè visum effugerent; &illius loci membranarum veluti scabrities viderentur. De Infundibulo. Exercitatio 4. PRoxima uteri gallinae pars Infundibulum à Fabricio nominatur. Est A enim tanquam infundibulum, seu tuba, ab ovario (quod undique