Latin
Cap. 3
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 314
Unproofread scanNot analysed yet
Aliqui enim embryones organum perfectius paratum habent, quale est carnosa ista uteri substantia, quae in aliis desideratur. In quibusdam etiam, placenta reperitur crassior, amplior, &sanguine abundantior: in aliis verò spongiosior, &albidior; instar thymi, aut pancreatis. Non minorem enim harum rerum varietatem in animalibus invenias, quàm uberum, aut viscerum: jecora enim, ut de iis nunc solùm dicam, in aliis rubicunda, &sanguinea; in aliis verò (ut piscium maximae parti, &hominibus cachecticis) pallida obtigerunt. Equae crudo gramine vescuntur, nec ruminant; sues impuro quovis cibo saginantur; iisdemque placenta (perfectioris alimenti organum) deest. Verè itaque Fabricius: Carnea haec substantia, in multis animalium generibus, figurâ, magnitudine, situ, numero, admodum varia est. Homines unicam habent; ut &mures, cuniculi, sucula Indica, canes, feles, &pleraque animalia, quibus pedes digitati, &utrinque dentes. Plures habent omnia bisulca, &alterâ parte dentata; sive domestica, ut ovis, vacca, capra; sive sylvestria, ut cerva, caprea, dama, &id genus alia. Rursus, quae unicam habent carneam molem, in iis vel placentam imitatur, (indeque ei impositum nomen) ut hominibus, cuniculis, lepore, talpâ, muribus, &porcellis Indicis: vel cingulum, seu zonam, aut fasciam refert, corporis truncum obvolventem; ut canibus, felibus, viverris, &hujusmodi. In quibusdam, calicis, vel cupulae glandis instar, majorem conceptûs partem comprehendit (ut in lepore, &cuniculo;) parsque ejus convexa, utero adhaeret; concava, foetum respicit. Item quae unicam habent placentae similem, etsi figurâ in omnibus similis, situ tamen dissimilis est. Nam homini uteri fundo adhaeret, &longissimè, hoc est, per longa vasa, à foetu distat: muribus verò, porculis Indicis, &cuniculis, partim lumborum regioni, partim thoracis lateri annectitur. At quae plures habent carneas moles, haec alterâ parte dentata sunt omnia, ut oves, vaccae, caprae, cervae, capreoli, &similes. In quibus tamen haec spectatur varietas. Nam ovibus plures carunculae sunt, variaeque amplitudinis; quarum maximae, nucem moschatam magnitudine aequant; minimae, cicer vel orobum: rotundiores quoque &rubentiores sunt, uterumque versùs convexae, tanquam verrucae molles, aut papillae. Vaccis verò majores, planioresque sunt, &albidiores; De uteri Acetabulis. ores, spongiosaque corpori, aut fungis similes: videnturque è chorio ortum ducere. Cervis &damis, quinae tantùm contigerunt: eaedemque ex uteri lateribus prognatae, versùs conceptum protuberant, &acetabula sua exhibent. Omnibus autem hoc commune est, ut dictae carunculae, utero firmiter affixae, aegrè inde separentur; nisi appropinquante jam partu; quo tempore facillimè (ceu maturi fructus) soluto nexu decidunt. Iisdem ab utero dilaceratis, sanguinis maximam partem non ex conceptu, sed ab ipso utero profluere observavimus. De form.