Latin
Cap. 3
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 315
Unproofread scanNot analysed yet
Fabricius, agens de unione carnosae hujus substantiae cum utero, foetu, pag. pluribus quidem rationibus (sed invalidis) contendit, vasa umbi licalia, cum uterinis, plurimis osculis conjungi; idque potissimùm ab eo factum est, ut antiquum dogma ab omnibus ferè receptum tueretur: fatetur enim se nihil certi super hac re affirmare posse, quòd carnea moles rem ipsam perspicere ac judicare vetet. Veruntamen nec ratio, neque sensus suadent; dari magis anastomoses in utero, quàm in hepate, inter ramos Portae, &cavae; aut in mammis, inter vasa, quae sanguinem, &ea quae lac deferunt. Est quidem alicubi vasorum juxtapositio contigua, &interdum unius in alterius tunicam ingressus; nuspiam autem perfectus coalitus sive unio, qualem Fabricius imaginatur. Aliter enim si foret, deberent &venae pariter cum arteriis conjungi: vasa enim, sanguinem à matre in uterum &carunculas deferentia, sunt arteriae; quae autem ab utero in foetum remeant, venae sunt, uti omnibus palàm est; sanguinem enim deducunt è placenta in venam cavam. Verior itaque mihi videtur Arantii sententia; oscula nempe venarum umbilicalium, cum vasorum uteri orificiis minimè conjungi. Minor enim numerus est vasorum deferentium ad uterum, quàm venarum regerentium ad foetum; plurimaeque harum propagines in Fabricius tamen Veterum sententiam, vel Chorio terminantur. eorum reverentiâ ductus, vel erga Arantium invidiâ, mordicus defendere nimisquam satagit.