Latin
Cap. 4
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 315-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 4. De Cotyledonibus, sive acetabulis, Fabricius nihil certi statuit; De acetased varias solùm Antiquorum sententias recensuit. Nos autem subulis. prà, in historia foetûs cervini, indicavimus, quibusnam animalibus acetabula insint; simulque diximus, eadem esse cellulas plurimas exiguae capacitatis, per carunculas, aut carnosam substantiam dispersas, atque albumine sive materiâ mucilagineâ refertas; ut favus melle repleri solet. In cervis, formam cavitatis coxendicis femur excipientis aptè referunt; ideoque, ob figuram, à Graecis Cotyledones nominantur; Latini verò acetabula appellant, quòd similia sint vasculis, quae olim in mensa aceto plena ad intinctus apponi solebant. Cavitates istae, Hst. an. De Vnbilico