Latin
Cap. 4
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 320
Unproofread scanNot analysed yet
Quare haud verum est, spiritus à matre per arterias ad foetum pertingere: nec magis verum, vasa foetûs umbilicalia cum uteri vasis per anastomosin conjungi. Foetus enimvitâ propriâ fruitur, habetque arterias pulsantes, &sanguine ac spiritibus plenas, diu antequam conceptus (in quo efformatur, &natat) utero alligatur: non aliter omnino, quàm pullo in ovo contingit. Usum arteriarum in foetu (atque etiam in adultis) longè alium esse demonstravimus, in libello quem de sanguinis circuitu scripsimus; qui hinc etiam confirmari possit. Secundae reverâ conceptûs partes sunt, &à foetu dependent; ab esque etiam vitam &vegetandi facultatem mutuantur. Quemadmodum enim in mesenterio, per ramos arteriarum coeliacarum &mesentericarum, sanguis ad intestina impellitur; idemque indè per venas regressus, chylum unà secum ad jecur, &cor defert: ita similiter arteriae umbilicales sanguinem in secundas ingerunt, quem venae, unà cum succo nutritio, ad foetum reducunt. Ac propterea arteriae istae non prodeunt immediatè è corde, ceu vasa principalia; sed (utpote inferioris ordinis, atque usûs, ut etiam magnitudinis) è ramis cruralibus exoriuntur. Prodiit nuper liber Adriani Spigelii, de formato foetu; in quo egit de usu arteriarum umbilicalium; validisque argumentis docuit, foetum non accipere spiritus vitales à matre per arterias: rationibusque in contrarium adductis plenè respondit. Potuisset autem iisdem quoque argumentis evincere, neque sanguinem è maternis venis per venarum umbilicalium propagines in foetum transferri: quod praecipuè ab ovi gallinacei, partusque caesarei exemplis palàm est. Profectò, si calor &vita sanguini à matre profluerent; emortuâ illâ, infans quoque illico exstingueretur, (res enim esset confatalis;) imò verò ante eam; appropinquante enim interitu, partes subordinatae priùs languent, &refrigescunt, quàm principales: ideoque cor ultimò omnium deficit. Sanguis, inquam, ipsius foetûs, calorem primò amitteret, &muneri suo fieret inidoneus, utpote ab utero derivatus; cùm &ipse uterus, priùs corde, calore omni vitali destituatur.