Latin
CONCEPTIONE
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 321
Unproofread scanNot analysed yet
CONCEPTIONE. Ulta quidem in partu miranda Fabricius recensuit; nobis autem plura de conceptione. occurrunt quae miremur. Res sanè est tenebrarum plena: &tamen audebimus aliquid problematicè proponere; ut, non solùm sententias alienas eliminatum isse, sed &nostram quoque aliquo modo in medium attulisse videamur. Quae tamen à me super hac re dicentur, non ita accipi velim, quasi eadem è Tripode prolata existimem, aut aliorum omnium suffragia extorquere cupiam: sed libertatem illam, quam aliis libenter concedimus, nobis etiam jure merito poscimus; ut, quae in obscuris rebus verisimilia videntur, catenus pro veris offerre liceat, donec manifestè de eorum falsitate constiterit. Utero quidem praecipuè debetur hoc negotium, citra cujus apparatum &functionem, conceptum ullum frustrà expectaveris. Quoniam autem genituram maris in uteri cavitatem haud pertingere, nedum diu ibidem immorari, certum est; eademque contagione duntaxat quadam (non quia jam tangens &operans, sed quia antea tetigit) foecunditatem apportat: videtur sanè foemina, post tactum (in coitu) spermaticum, eodem modo affici, nulloque sensibili corporeo agente prolifica fieri, quo ferrum, à magnete tactum, hujus statim vi dotatur, aliaque ferramenta ad se allicit. Acceptâ nimirum semel virtute illâ, quam diximus, plasticam exercet generandi potentiam, similemque sui procreat; non secùs ac planta, quam utriusque sexûs viribus imbutam cernimus.