Latin
CONCEPTIONE
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 324
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim generationes, primique conceptus artificiales (qui naturalium duntaxat imitamenta sunt) hoc pacto à cerebro fiunt; quantò magis ipsius animalis generationis &conceptionis exemplaria, similiter ab utero procedere verisimile est? Et quoniam Natura (cujus opera omnia admirabilia &divina sunt) organum ejusmodi (cerebrum nempe) instituit, à cujus virinsunt rationalis animae conceptus; aptute &facultate sensitivâ, petitus scil. &artes, tantorum tamque variorum operum principia &caussae, quorum homo (à facultate cerebri motivâ) per imitationem, autor est: quidni putemus, eandem Naturam, quae uterum non minùs admirabilem exstruxit, similique constitutione ad conceptionis munus obeundum fabricavit; hunc functioni consimili, vel saltem analogae destinâsse; atque utrobique organo simili, ad opus simile uti voluisse? Cùm enim peritus artifex, instrumento uno, ad unum; eodemque, ad idem; &simili, ad simile affabrè utendo, opera sua perficiat; adeò ut, ex organorum substantiâ &formâ, de eorundem usu atque actionibus judicare facile sit; non minùs certè, quàm Aristoteles, ex corporum animalium, eorumque partium conformatione, naturas illorum cognoscere nos docuit; &physiognomia, ex faciei lineamentis &partibus (ut putà oculis, naso, fronte) de hominum ingeniis ac moribus hariolatur: quid obstat, quò minùs ex eadem partium fabricâ, idem quoque earundem officium esse, conjecturam facere liceat? Verùm iniquè ita comparatum est, ut, cùm solita &familiaria nobis perpendenda veniunt, magnitudinem eorum atque admirationem consuetudo imminuat; ubi verò res minoris momenti, sed insuetae magis offeruntur; mirabiliora ea statim prae novitate &desuetudine videantur. Quicunque secum animo pensitaverit, quomodo cerebrum artificis, aut artifex virtute cerebri, res absentes, quas jam non intuetur, sed quas olim viderit, ad amussim tamen depingat: &quo pacto aviculae in caveis enutritae, cantilenas, quas aestate didicerant; sequenti vere in mentem revocent, &exactè canant, licè interea temporis earum praxin nunquam exercuerint; &,quod majus est, quomodo avicula nidum suum (cujus exemplar nunquam viderit) artificiosè componat, idque non ex memoria, vel habitu aliquo, sed solâ phantasiâ; quomodoque araneola, sine vel exemplari, vel cerebro, solius phantasiae operâ suas telas texat: qui haec, inquam, diligenter perpenderit; haud, opinor, absurdum valdè, aut monstrosum judicabit, foeminam ex conceptu ideae generalis sine materia impraegnatam, generationis opificem evadere.