Latin
CONCEPTIONE
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 323
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc pacto uterus à maris coitu (sicut fructus à calore aestivo solent) ad summum maturitatis apicem deducitur, &impraegnatur. Quoniam autem nulla manifesta conceptionis indicia cernuntur, priusquam uterus fatiscere incipit, &albugineus liquor, vel tenuia stamina, (aranearum telis similia) futurique ovi, sive conceptûs primordium apparent; cumque adeò substantia uteri ad concipiendum parati, fit cerebri constitutioni persimilis: quidni meritò suspicari liceat, utriusque etiam functionem esse similem; &,quòd phantasma sive appetitus est in cerebro, istuc idem, vel saltem ejus analogum, à coitu in utero excitari; unde generatio, sive procreatio ovi contingat? Functiones enim utriusque, conceptiones dicuntur; suntque ambae immateriales; licèt principia sint omnium totius corporis actionum: haec nempe, naturalium; illa, animalium: haec, omnium quae ad animalis generationem attinent; illa verò omnium, quae ad conservationem ejus peraguntur, caussa prima, &principium primum. Et quemadmodum appetitus à cerebri conceptione ortum ducit, atque haec ab appetibili externo: ita etiam à mare (utpote animali perfectiore) tanquam appetibili maximè naturali, conceptus naturalis in utero foeminae oritur; sicut in cerebro fit conceptiis animalis. Ab hoc appetitu sive conceptu evenit, ut foemina prolem genitori similem producat, Nam quemadmodum nos, à conceptione formae, sive ideae, in cerebro, similem ei in operibus nostris efficimus: ita pariter idea, aut species genitoris in utero existens, formatricis facultatis ope, similem foetum generat; dum speciem nempe, quam habet immaterialem, operi suo imponit. Non aliter sane, quàm ars, quae in cerebro est ὕδος sive species operis futuri, similem in agendo profert, &in materia gignit. Sic enim pictor, mediante conceptu, faciem exprimit; imitandoque internum cerebri conceptum, in actum producit: Ità quoque aedificator, ex conceptu praehabito, domum exstruit. Idemque pariter in caeteris operibus, &artificiosis generationibus contingit. Adeò ut, quod disciplina in cerebro efficit, nempe artem; analogum ejus coitus maris in utero praestet, nimirum artem plasticam; unde foetus complures similes, aut dissimiles ab eodem coitu procreantur.