Latin
MEDECINE
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 36
Unproofread scanNot analysed yet
Amatricem pervenimus; in qua ovum perficitur, albumine cingitur, &testâ contegitur: de cujus situ, &positurâ antequam dicimus; nonnulla de ventris avium peculiari anatome huc afferenda, &praelibanda sunt. Observavi enim in pennatis, ventriculum, intestina, aliaque viscera, aliter in imo eorum ventre sita &constituta esse, quàm in pedestri animalium genere. Aves ferè omnes duplicem ventriculum nactae sunt; quorum alter ingluvies, alter ventriculus propriè dicitur. In priori, edulia ingesta reservantur, &praeparantur; in posteriori conficiuntur, &in chylum transeunt: illum nostrates vocant, the crop, or cram; hunc, tbe gisard. In ingluvie aves grana integra devorata retinent; indeque, cum epota aquâ madefacta, macerata, atque emollita, in ventriculum postea transmittunt; ut ibidem molantur, &comminuantur. Cujus rei gratiâ, pennata ferè omnia arenulas, calculos, aliaque quaedam duriora deglutiunt, &in ventriculo unà cum cibariis servant; (dum interim in ingluvie nil tale reperitur) habentque hunc ventriculum ex duobus crassissimis &robustissimis musculis (in minoribus avibus carnosis, aut ligamentosis) compactum; ut hoc modo, ceu duobus lapidibus molaribus, binis invicem cardinibus colligatis, molere cibaria, &pinsere possint; vicemque dentium molarium, quibus carent, calculi suppleant. Hoc pacto alimenta conficiunt, &chylificant; posteaque compressione factâ (quemadmodum ex herbis, aut fructibus contusis succum vel pulticuIam exprimere solemus) pars mollior, &liquidior sursum attollitur; eamque in principium intestinorum (quod in illis juxta ingressum gulae, in ventriculi parte superiore collocatur) transferunt. Id ita fieri, in pluribus avium generibus apparet; in quorum ventriculis, si calculi, aliave duriora &aspera diutiùs permanserint, à continuo eorum motu adeò attrita &laevigata cernuntur, ut cibariorum attritioni inepta sint, ac propterea rejiciantur. Hinc aves, cùm calculos eligunt, linguâ probant; &,si nihil asperos senserint, rejiciunt. Hoc modo ferrum, argentum, &lapillos attritos, &propemodum absumptos in ventriculo Struthionis inveni, atque etiam in Cassoware. Ideoque vulgò creditur, eos ferrum concoquere, &eodem nutririFalconibus De Gallinae, aliarumque avium venire.